Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Jovis die 20 mensis Septembris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS

SENTENTIAE LATINAE: DE CANIBUS

Vitia, virtutes, mores hominum per canes effinguntur.

Ausus maiores fert canis ante fores. Haec sententia Mediae Aetatis percenset mores cuiusdam insolentis domi suae, qui pavidus alibi est. Simile est dictum: foribus propriis canis est audacior omnis.

Canem timidum vehementius latrare (Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni, 7, 4, 13). Saepe magna voce clamant qui timent nec audent quicquam facere.

Canes plurimum latrantes raro mordent (Lingua Latina vulgaris). Hoc dictum prope simile priori proverbio faciem pugnacem saepe hostis metum occultare ostendit.

Canis qui mordet mordetur (Proverbium Mediaevale). Vis vim gignit, qui vexatur vexat.

Canis caninam carnem non est (edit) (Varro, De lingua Latina, 3, 71).Primores semper cum primoribus conveniunt nec inter se altercantur ut humiliores defendant.

Canis festinans caecos parit catulos (Lingua Latina Mediaevalis): non properandum est, sed cum prudentia agendum ne res male eveniant.

Melior est canis vivus leone mortuo (Vetus Testamentum, Ecclesiastes, 9, 4). Nimia pericula non suscipienda sunt, si vitam velis servare.

Intrasti ut vulpis, regnabis ut leo, morieris ut canis. Traditur Papam Caelestinum V haec Papae Bonifacio VIII praedixisse. Caelestinus V abdicavit, ei successit Bonifacius VIII qui post iniuriam Anagniae acceptam periit ignominia affectus.

Dum canis os rodit, socium, quem diligit, odit (Proverbium Mediaevale). Fames etiam amicum neglegit et repellit.

Cave canem. Hoc scriptum est in opere musivo Pompeiano ante domum Poetae Tragici. Etiam hodierna aetate hic monitus apud domos saepe invenitur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.2)
Conversum in Latinitatem classicam hic praebetur
  ELLENICA
ΕΠΙΓΡΑΜΜΑ
  CULTUS
SENTENTIAE LATINAE (III)
Praeclarum dictum hic explicatur
  ELLENICA
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (V)
Caesar moriturus Graece locutus est
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.1)
Conversio in Latinitatem classicam hic praebetur

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: