Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 19 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS

APOLLO ET MARSYA

Olim Minerva dum in media silva ambulabat aliquid insoliti offendit. Quod nihil nisi cervæ os primum ei visum est, postea vero cum studiosius inspiceret id omnino cavum esse animadvertit: formicæ id vacuefecerant! Homini mediocri nihil nisi aliquid insolitum hoc visus esset, Minerva vero cum scientiæ dea esset mente finxit aliquid, atque foraminibus aliquibus factis efficit ut sonus mirabilis e osse ederetur! Ecce primum auditum est avenæ sonus dulcis suavisque. Paulo post convivium apparabatur in Olympo. Minerva inter pocula et epulas constituit coram aliis deis deabusque primum avena canere. 'Conticuere omnes intentique ora tenebant'. Omnes... præ Venere atque Hera, quas Minerva inter se loquentes ac subridentes audivit. Quod ægre passa profecta est in lacu quadam ei cara. Eo huc illuc ambulabat, fronte contracta, calculos in aqua dejiciens. Cum avenam sumpsisset denuo ut caneret, statim animadvertit cur istæ stultæ eam arridissent: in summa lacu vidit suam ipsæ imaginem avena canentem quæ omnino nihil ei placuit. Os videbatur rubre colore tinctus omnino tumidus: genæ ut globi, nasum ut cavernæ. Hoc scilicet ei visus est minime decere deæ sui generis. Statim ergo abjecit in media silva et imprecata est ut quisquis eas sustulissetgravi afficeretur supplicio. Forte fortuna prope locum habitabat Marsyas satyrus. Satyrus est vir, qui pedibus vero capræ, cornua in summo capite et aures longæ. Cum primum avena illa cecinisset, confestim sonus ille mirificus denuo editum est -nam instrumentum divinum erat. Sed 'quid juvat' secum cogitabat 'tanto ingenio præditum esse nisi paululum gloriari licet?' Ob hanc rem statuit continuo coram oppidanis qui prope silvam colebant canere. Omnes etiam 'conticuere...'. Insuper vir quidam ausus est admiratione afflictus ei dicere 'mea quidem sententia tam pulchre, immo melius, quam Apollo canere quis'. Apollo, ponite, musicæ fautor atque deus! Nemo potest melius Apollo canere. De hoc autem Marsyas non curavit. Immo cum in dies ejus fama major fieri cœpit in parietibus oppidorum ausus est scribere, cum spectaculum nuntiare voluisset, 'Marsyas, tibicen, tam bonus quam Apollo'. Neque immo cum jam nomen ejus notum toto in orbe terrarum fuisset hoc satis visus est, q.o.b. quod hactenus 'tam bonus quam' in 'Marsyas, vel melius quam Apollo canit' mutavit. Fama in dies crescebat, atque crescebat... ita crevit ut e summo Olympo, unde diis omnia aspicere auscultareque licet, Apollo jam diu certus factus fuerat hujus homunculi. Primum sine cura eum despiciebat, immo risum movebat illum miserum hominem gloriantem. Contra cum Marsyam nobiliorem fieri vidisset se arridentem 'satis!' dixi. In silvam profectus obviam fuit Marsyam et 'Eho, tu, homuncule' dixit 'num putas te isto cum instrumento melius me canere posse? Bene sit. Quidni ergo certamen celebramus quo discernere possimus uter optimus est cantor?. Marsyas glorians consentit: ipse deus eum invitabat cantatum!' Paulo post certamine dicto convenerunt Marsyas avena ossea Apollo lyram gerens Musæ scientiarum artiumque judices. Parte prima uterque perbelle cecinit, ita ut ne mente quidem fingere potestis... fuit procul dubio optimum concertum quod umquam cantum est (non The Beatles, neque illi Rolling Stones... Marsyas atque Apollo!) neque Musæ nullum legere ausæ; denuo certandum erat. Nunc autem Apollo jussit Marsyam imitari quidquid feceret; Marsyas iterum consentit. Apollo intrincatis modis canere cœpit, sine ulla molestia Marsya imitante; quo citius canebat eo contra Marsyas imitari poterat. Sed repente medio in concerto dum canebat, aliquid novi: lyram deorsum vertit... sed eodem modo canebat! Neque modo: etiam voce magna canere dum lyra canebat cœpit. “Age, Marsyas” ait exsultans “fac ut et tu canes”. Væ Marsyæ, o amici, quod nemini -neque immo deo ipsi- avena versata canere licet, neque immo semel voce canere! Quam ob rem judices tandem Apollinem victorem creavere. Paulo post ut fama fertur Marsyam religavit ac pependit deorsum ex arbore ipsaque avena -scelesta!- cutem ei membratim separavit, ut scripsit Ovidius:

nec quicquam nisi vulnus erat; cruor undique manat,

detectique patent nervi, trepidæque sine ulla

pelle micant venæ; salientia viscera possis

et perlucentes numerare in pectore fibras.

Inde petens rapidus ripis declivibus æquor

Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis.

Scripsit Ismael Canariensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: