Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 16 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS

SOCIETAS MERCATORIA LINGUAM LATINAM ELEGIT

Non semper quod innovatur in novis rebus inventis constat; innovatio interdum efficit ut quaestiones expediantur ratione et via temporis praeteriti adhibitis quae in eiusmodi condicionibus suo munere optime functae sunt.

Societas pptArt, fortiter innovativa, linguam Latinam delegit, quae sermo communis Europaeus fuit ab imperio Romanorum usque ad XVIII saeculum, ut communicationem internationalem cum emptoribus et mercatoribus faciliorem redderet: specimen ad nomina inscribenda et catalogus mercatorius Anglice et Latine ambo propositi sunt.

Societas mercatoria pptArt est prima in toto orbe structura artis interretialis permutationis et commercii, quć Anglice crowdsourcing nominatur (ex crowd, “turba” et outsourcing “opera locata”). Hćc structura paradigma novum negotii est quć opera arte facta committere ubicumque concedit. Per hanc structuram, societas pptArt mandat ut artifices certatim opus arte factum excogitent et ad effectum perducant. pptArt® distinguit et renovat condiciones mercatorias de signis et donis, conficiendo ad hoc res pretiosas ab artifice excogitatas secundum definitam necessitatem societatis: vera opera ad artem facta parvo numero, quć pulchra et colligenda sunt ut possint iam societatis diuturnam et validam relinquere.

“Conversio documentorum in plures sermones usui est ex consuetudine societatibus velut Ordini Nationum Unitarum vel Consilio Europaeo – inquit Luca Desiata, fundator societatis pptArt – sed novae domui mercatoriae difficilior. Cogitatio lingua Latina utendi exorta est in ambitu propositi acti cum Ordine Nationum Unitarum pro Expositione Universali anni 2015 ( Expo 2015), cum documentorum petitionum maxima pars a nationibus veniret quarum linguae recentioris aetatis a sermone Latino deductae essent.

Cum propositum confectum esset, cogitatio nobis prudens visa est, qua re eam experiri constitutum est. Res tamen unam difficultatem habuit in vocibus Latinis eligendis quae statim intelligi possent: exempli gratia, consilia pro tua societate, accedere ad novas venditiones, catalogus, etc. Deinde linguam Latinam faciliorem communicationem etiam cum Europae emptoribus reddere posse animadvertimus; nam catalogus Anglice scriptus, exempli causa, Francogalliae non aptus est. Quapropter statutum est catalogum duplice sermone edere: Anglice pro Britannia, nationibus Europae Septentrionalis aliisque assuetis ad linguam Anglicam adhibendam ; Latine pro Italia, Francogallia et Hispania. Lingua Ciceronis universalitatem artis significationis confirmat quae omnes terminos geographicos et quodvis linguarum saeptum superat, operum artificum imaginibus communicans. Sermo Latinus alium commodum praebet, cum lumen urbanitatis, elegantiae et memoriae ex nostrorum emptorum genere revocet".

Certamen sane iucundum fuit, cum conversio verborum nostrae aetatis de arte novisque materiis suscipienda esset, velut de vitrio plexico (plexiglass), quod tempore antiquo abesset. Sententia optime conversa sine dubio est “Quod habere necesse est” (must have).

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: