Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 28 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
De elegantia Europaa novissima

De elegantia Europaea novissima

Singulis annis Americani summo studio exspectant summum certamen elegantiarum, quod Eurovisio dicitur: nam inde discimus quid sit elegans, quid urbanum, quid in pretio habendum. Anno enim praterito aliquid omnino novum didicimus. At satis de rebus prateritis: nunc vero ad carmina futura nobis est vertendum.

Estonia

Nullum melius umquam in lucem edidit praconium sibi societas, cui nomen Mercedes-Benz. Sed elegantiam inopinatam discimus e quibusdam versibus, ut:

tu profectus es et ego hic sola

nuda in lecto iaceo et telephonum intueor

Quod numquam audivimus neque umquam audiemus nostris in carminibus. Sunt enim etiam inter moroso Americanos carmina, in quibus mentio fit telephonorum, sed nihil tam dolorosum et triste quam hoc carmen Estonicum: nam quid magis clamat "desperationem" et "agritudinem animi" quam amatori dicere te domi in lecto iacere cum telephono nudam? Nisi hunc versum:

Verisimile videtur me fortasse iussuram fuisse ut maneres.

Quod si audivissent, homines amousi et mediocres novam amatricem (aut novum amatorem) statim peterent; sed Estonia nos docet ne speremus cor ardens certumque amorem, sed ut tepida potius dubia…toleremus.

Aliud etiam didicimus: Estoniam parere feminas admodum speciosas. Alias pelliculas eiusdem Elinae Born libenter spectaremus si tantam melancholiam ferre possemus.

Italia

America Italis spd.

Gaudemus quod etiam vobis placent pellicula nostra cinematographica, sed mementote (quasumus) eas esse nostras, non vestras. Certamen enim "Eurovisio" appellatum ideo spectamus, quod volumus e vobis elegantiam Europaam discere, non ut Europeos videamus fingentes se esse Americanos. Gratias vobis in antecessum agimus sperantes fore ut promittatis vos larvam eius "Spider-Man" numquam iterum esse induturos in certamine Europao. Quodsi pergetis nos imitari, magnam vim pecunia dabimus Germanis illis PEGADA dictis, qui faciant ut velitis iterum Europai esse potius quam Americani. Valeatis.

Hispania

Carmen mediocre, pellicula autem omnium fortasse pessima. Abhinc annos duos Hispania pollere videbatur in certamine Eurovisifico, cum ESDM in pellicula sua Tecum Usque ad Finem caneret — antequam ad scaenam pervenerunt cantatores, qui vel voce uti nesciebant vel (ut rumor ferebat) consulto nulla puncta petebant. Hoc autem anno Hispani videntur ab initio petituri nulla puncta.

Britannia

Primum, videatis, Britanni, epistolam ad Italos scriptam, qua supra apposita est. Dani porro vobis peritiores hoc anno imitantur Americanos.

Deinde, de foedis morbis et medicaminibus sumendis non est in certamine elegantiarum canendum. Sed curnam consilia nos vobis damus? Vos, qui Europa dedistis Jemini, Andream Abraham, Ioshuam Dubovie, nedum Engleberti Humperdinck vagam senectutis delirantiam. Patet vos nolle palmam ferre: sed restat videre an velitis cum Hispanis hoc anno certare ad infimum in ordine victorum locum occupandum.

Australia

Australiani videntur optimum proposuisse carmen in tota Europa, cum obliti sint suam terram non sitam esse in Europa. Aliqua igitur ex parte speramus Australianos fore victores, tantum ut certamen proximo anno habeatur in Australia undis Pacificis circumdata: et nonnihil ominis huius eventus invenimus in versu, qui est Obliviscamur diei crastini, cum hanc noctem repetere possimus.

Suetia

Rusticitatem Sueti adeo imitantur Americanorum, ut pane suspicaveris equum et armenta in scanam tractum iri. Nec multum refert, cum iam sciamus omnes alios septentrionales (Norvegos, Germanos, Suetos, Danos, et ita porro) sua puncta daturos esse Suetis. Quis enim puncta ulla tribuet troglodytis, qui pro Finnis hoc anno cantabunt?

Alia Gentes

Nonnihil studii nobis movent Slovenia, Atropatene, Belgia, Norvegia. Sed de illis quid sit dicendum nescimus, cum nimis rustici simus Americani ut elegantiam Europaam bene intellegamus neque existimationem de ea proferamus.

Postscriptum

Animadvertimus in duabus saltem pelliculis vexilla Americana, qua in vestimentis cantatorum erant depicta, quamquam vetatur ne Americani, ut inurbani et parum Europai, participes fieri in certamine Eurovisifico. De illis vexillis miramur, et speramus nos alia visuros elegantiora, ut est illud caruleum et circulo stellarum ornatum: quod vero nusquam in ulla ex illis omnibus pellicula vidimus.

Scripsit Nemo Oudeis nemo-nusquam.blogspot.com



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: