Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
Quis crederet linguam latinam Sinarum agmen allecturam esse?

"Rosa - rosae" in Sina quoque pervulgatur

Quis crederet linguam latinam Sinarum agmen allecturam esse? Nemo, sine dubio. Latina et Sinica lingua admodum diversae sunt et forma et sonitibus, admodum remotae. Oportet autem considerare quantum cupiditas mercaturam faciendi possit, quae facit ut alii aliorum mores et linguam comprehendere conentur. Marcus Polus sic fidus imperatori factus est et ita sermonis eius peritus ut legatus creatus sit.

His temporibus, vigente mundialitate, cupiditas augescit linguas admodum diversas cognoscendi, propterea quod plurimi cives, variis causis impulsi, migrant; in nonnullis Italiae urbibus multi Sinae mercaturam et alias artes exercent, eodem modo multi Italici in Sina. Sunt scholae in Italia ubi, cum sint Sinae discipuli, huius linguae rudimenta traduntur. Memoriam oportet nos renovare sacerdotum de propaganda fide legatorum, qui saeculis praeteritis linguam latinam in Sina divulgaverunt. Quam ob rem non mirum est si ibi, apud Pechinensem Universitatem, quidam Italicus magister (nomine Michael Ferrerus) linguam latinam docet et sedi studiorum latinitatis praeest, cui “Latinitas Sinica” nomen est. Etiam in Universitate Pontificia Salesiana nonnulli discipuli sinici lingua latina erudiuntur. Qua re fit ut nonnulli sinici linguam latinam discere velint? Sunt qui humanitatem latinam esplorare, qui ditioribus atque maioris pretii studiis se tradere, qui in studiis diversis ac ceteris se exercere cupiunt. Ave “rosa-rosae”! Sinici quoque te salutant!

Scripsit Dominicus Caveosanus



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: