Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Veneris die 24 mensis Maii 2013
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
De Floralibus

De Floralibus

“Mater, ades, florum ludis celebranda iocosis”: sic incipit opus Ovidianum (Fasti, V, v.183 et seq.) Floralia attingens, quae celebrari solita sunt ab exeunti mense Aprili usque ad diem V ante Nonas Maias. Flora dea fuit et veris et florum florentisque aetatis. Quo tempore ianuae floribus ornabantur omnesque cum coronis ingenti laetitia adibant; nam Ludi Florales ritibus effrenatis more Bacchico agebantur. Quadriduum etiam ludi scaenici spectatores delectabant: scorta ut mimae in scaenis nudabantur, deinde omnes discessuri erant ad Circum Maximum ubi venationes caprarum et leporum paratae erant. Postremo die apud eundem Circum certamina inibant quorum victor a populo palma clamabatur. In versibus dea ipsa narrat (“Dum loquitur, vernas efflat ab ore rosas”) de Zephyri sui sponsi dono:

“Vere fruor semper: semper nitidissimus annus,

arbor habet frondes, pabula semper humus.

Est mihi fecundus dotalibus hortus in agris,

aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae:

hunc meus implevit generoso flore maritus”.

Quomodo tanta intemperantia apud antiquos Romanos plerumque severiores explicari potest? Licentia et morum lascivia, ut sacra, visae sunt terrae fertilitati favere, quod omnes fere antiquissimae gentes existimaverunt. Primum Ludi Florales acti sunt anno ducentesimo duodequadragesimo a.Ch.n., auctoribus aedilibus plebeiis, cum ex responso libri Sybillini praecepissent ut ii pararentur. Postea ritus omissi sunt, sed rursus renovati anno centesimo septuagesimo tertio a.Ch. n. post annonae caritatem. Dies Florales etiam a Iulio Caesare in fastis servati sunt.

Manentne nostra aetate illorum dierum vestigia? Praeter Diem Festum Laboris qui pertinet ad socialia, dubium non est quin quidam rustici mores originem ducant ex illis. Plurimi sunt in orbe ludi ver adveniens vario modo extollentes; in compluribus Italiae regionibus etiamdum dies festi cognominati Kalendae Maiae (Calendimaggio) vigent: quo tempore adulescentes saltant canuntque bene augurantes ramusculis floribusque ornati, nec desunt in oppidis ut Florentiae, Asisii, ludi scaenici nec musici nec certamina vario genere.

Scripsit Lydia Ariminensis


Superbia
& odium
Caput XXXI
editum est

  ARS VIVENDI
De voce colorum
Historia hominis achromatopsia laborantis, qui usu machinae specialis colores audire potest.
  CINEMATA
Fraus
De avaritia, cupiditate et simulatione narrat ultima pellicula filmica, cuius Richardus Gere est histrio princeps.
  SANCTUS
SANCTVS FRANCISCVS (10)
Lectoribus praebetur decima iam pars narrationis vitae sancti Assisiensis.
  PERIEGETICA
De itinere Siculo discipulis instituendis (VIII)
De fabula tragica acta
  SANCTUS
De sancto Francisco (9)
Lectoribus praebetur nona iam pars biographiae sancti Assisiensis iuxta Floretum scripta.

Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: