|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
CULTUS
PERSCRUTATIO LIBRI CICERONIS AENIGMA SOLVIT Monam Lisam re vera Giocondam fuisse
Ita fuisse iam diu suspicati sunt vitae ingeniosi artificis periti, valebant tamen simul aliae sententiae, e.g. subridentem feminam fuisse aliquam amasiam Leonardi aut matrem eius. Non deerant etiam, qui affirmarent imaginem... ipsum pictorem monstrare. Nunc tamen aenigma solutum esse videtur a studiosis Heidelbergianis, duce Armino Schlechter, qui perscrutati sunt annotationes in margine libri litterarum Ciceronis anno 1503 scriptas, ubi nomen Lisae ut feminae a Leonardo tunc pictae habeatur, necnon descriptae sint omnes aliae picturae, quas hoc tempore - tunc autem pictam esse "Monam Lisam" creditur - faciebat artifex. Auctorem annotationum fuisse magistratum Florentinum, Augustinum Vespucci, amicum pictoris. "Nulla iam est causa dubitare hanc aliam feminam esse" - commentatum est inventum Heidelbergensium artium historicus Universitatis Lipsiensis, Frank Zoellner. Scripsit Stanislaus Tekieli |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||