Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 20 mensis Augusti 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CINEMATA
SOCIUS

SOCIUS (ALLIED)

ALLIED USA 2016

Dispositor scaenarum: Robertus Zemeckis. Histriones principes: Brad Pitt, Marion Cotillard.

Tragica fabula de exploratoribus occultis (Allied) a dispositore scaenarum Roberto Zemeckis praebetur , cuius histriones pares Brad Pitt et Marion Cotillard primas partes agunt.

Bello Secundo Mundano emissarius Canadiensis Maximus Vatan egressus in urbem Casaplancam speculatricem Mariannam Beausejour convenit ; simulantes se in matrimonium iunctos esse insidias vitae legati Germanici comparant; interea mutuo amore capiuntur, quamvis sibi non liceat, muneris gravitate, sensibus et animi motibus indulgere. Cum legatus magnifico apparatu exceptus sit, invitati ad receptionem Maximus et Marianna simul caedem committunt. Cum incolumes in Britanniam confugerint, matrimonium ineunt; deinde, sub pyrobolis coniectis, Marianna filiam Annam parit. Coniuges vitam satis quietam agunt cum repente horrenda suspicio vehementer virum commovet: ei nuntiatum est mulierem speculatricem Germanam esse, falso nomine sumpto. Confirmata re, Marianna legatum Casaplancae confitetur occisum esse cum dissidens regiminis Hitleriani esset; post matrimonium, minantibus Nazistis filiolae incolumitatem, se coactam esse ut Germaniae socia iterum fieret et nuntios belli secretos iis communicaret. Tragice res volvitur : debetne ipse de uxore proditionis rea capitis supplicium sumere an cum ea filiaque fugam petere suam et mulieris vitam in periculum adducens? Dum ignitioni aëronavis operam dat, milites adveniunt…Marianna in se arma displodit ut virum servet. Ita evenit.

Occulta exploratio, amor, res politica et historia studium apud spectatores gignunt; optime suas partes histriones agunt, et eorum pulchritudo non nocet. Tamen pellicula velut suspensa apparet inter vetus (revocans ceberrimum opus “Casablanca”) et novum, sine definita proprietate.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Capitulum 6 conversum in Latinitatem classicam praebetur
  CULTUS
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (I)
Praeclara proverbia Graeca etiam Romanis tradita sunt
  CULTUS
Ad origines de civitate "Lylibaeo"
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Alia conversio in Latinitatem classicam praebetur (Capitulum 5)
  CULTUS
SENTENTIAE LATINAE: DE AMICITIA
Permulta sunt dicta de veris et falsis amicis

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: