Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 19 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CINEMATA
CREMATORIUM

CREMATORIUM

De opere filmico Indico tractamus cuius titulus verus “Masaan” in lingua Hindi locum declarat ubi apud oras fluminis Gange rite ac religiose cadavera comburuntur. Nam duplex fabula in urbe sacra Varanasi agitur, cuius personae primas partes agentes, adulescens et puella vices dissimiles degunt, sed demum inter se occurrentes.

Prior narratio incipit a turpi deversorio quo biocolytae irrumpunt qui puellam nomine Devi et amantem in amplexu deprehendunt minitantes se flagitium eorum parentibus patefacere; adulescens ob dedecus sese mortifere vulnerat; pater puellae nomine Pathak, qui fuerat professor Universitatis, nunc pauper venditor ut propius filiam matre orbam educat, frustra eam cur facinus tam ignominiosum fecerit rogat . Id utrumque perturbat, quod magna pecunia extorta sit a biocolyta ne flagitium taenia visifica per interrete diffundatur. Magno maerore affectus pater quoquo modo nummos paulatim colligit, filia autem, perita disciplinae informaticae, cum conscientia mordeatur, operam invenit.

Altera narratio adolescenti cui nomen est Deepak, discipulo apud Universitatem artis machinalis, nititur, cuius familia in crematorio apud oram fluminis Gange operam dat. Cum amore puellae superioris ordinis captus sit, opponentibus coniugio parentibus, ea promittit se cum sponso domo fugituram essem, postquam laurea exornatus, ille decoram operam invenerit. Tamen horribile visu, Deepak, praebens patri auxilium, manum corporis operti praeditam noto anulo conspicit: sponsa in sacra peregrinatio dum iter facit autoraeda Pullmaniana, quacum non multo ante telephonice locutus erat, ob casum viarium perierat. Ita ad summam desperationem adductus, non capite ablato a trunco, praeter consuetudinem, cadaver puellae intactum urit. Postea anulum magni pretii in flumen conicit, ut ad amatam redeat.

Quidam puer miserrimus, Jhonta nomine, adiutor patris puellae Devi, cum certaminibus deditus sit ad nummos iactos in aquas capiendos, anulum invenit; Patack, eo vendito, debitum persolvit. Demum Deepack Devi flentem prospicit dum flumini capsulam sibi ab amanti datam tradit. Simul cymba vecti flumen Gange transeunt bonam fortunam ominantes.

Tot sunt elementa quae in fabulae nodo spectatores alliciunt: amor morti coniunctus, mores antiqui societatis Indae, propinquitatis vinculorum vis, inopia et progressus, biocolytarum corruptio, in posterum spes posita. Non desunt scaenae horrificae et magnificae quae Indiam hodiernam simulque antiquam describunt. Personae autem quae primas partes agunt, puella et adulescens libere amant, studiis se tradunt ut opus ingenii inveniant, ad novos mores conversi.

Titulus originalis: MASAAN

Fabricatio: INDIA FRANCOGALLIA 2015

Regimen spectaculi: Neeraj Ghaywan.

Histriones maximi momenti: Richa Chadda, Vicky Kaushal, Sanjay Mishra, Shweta Tripathi, Nikhil Sahni.

Scriptor scaenarum: Varum Grover.

Photographia: Avinash Arun Dhaware.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: