Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 19 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CINEMATA
De fabella televisifica "

De fabella televisifica "Occupata" inscripta

Mirum invenimus spectaculum televisificum et Norvegicum, quod Okkupert (sive Occupata) inscribitur. Ad illud genus fabularum pertinet, in quibus tractantur negotia civitatum et hypocrisis illorum, qui tyrannorum ac fortium virorum partes in scaena mundi agunt. Nam quid aliud est homo publicus, quam histrio atque ?????????? Eiusdem farinae sunt nota illa spectacula tam Britannica quam Americana, quae House of Cards (sive Domus chartarum) vocantur, et plurima alia quae fere omnibus in terris plus minusve liberis aguntur.

Talibus in spectaculis, ut in tragoediis antiquis, res gravis et certo fine non carens imitatur potius quam narratur, nec fabulae deest sermo gravibus viris dignus vel etiam nonnulla arte ornatus. Aliter autem atque in tragoediis nulla oracula consuluntur, nullae virgines immolantur, nulli privigni a novercis necantur: sed inter praepotentium inimicitias mendaciaque infinita cives honesti miserias tragicis saeviores patiuntur.

Itaque verisimiles videntur hae fabulae, nisi quod uno et communi afficiuntur vitio: nam non tam ingeniosi sunt veri illi homines, qui more populari electi populum irrumant, quam depinguntur hi ficti, qui in fabulis televisificis cum Romanos tum Byzantinos superant calliditate. Quod in Occupata fabula paene ab initio patet: nam theatrum mundi plenum videtur nimii ingenii. Ut fabula agatur, primum auditoribus accipiendum est Americanos potuisse iugum excutere Saudorum et Sinorum et sine petroleo aliisque alienis mercibus vivere, ut (id quod iamdudum in votis Americanorum erat) intra suos fines recederent et reliquas gentes iuberent aut semet ipsas tueri aut in cruce corvos pascere—sed sine Americanis; nunc vero scimus haec, quamvis ab civibus Americanis exoptata, per magistratus ambitiosos et argentarios avaros non licere. Deinde in fabula, et quod omnem fidem superat, Bruxellenses, qui tamquam peritissimi piratae Europam confoederatam praedari demonstrantur, cum Russis conspirant ut Norvegiam Norvegis insciis tacite capiant: videmus vero cotidie in actis diurnis veros Bruxellenses, ut qui more nautarum rhomio flagellis sodomiae deditorum sub gubernaculo reipublicae dormiant, gentes Europaeas non consulto sed casu evertere et nihil tacite agere posse.

Propter idem vitium solent Americani de speculatoribus suis per rete universale bacchantibus ridere: nam etiamsi omnes omnium civium epistolae electronicae legantur et omnia colloquia telephonica auscultentur, nihilominus magistratus Americani nesciunt intellegere, quae speculatores expiscantur.

At cum mentionem de Norvegis fecerimus, non absonum videtur etiam alteram rem Borealem referre, quae in actis diurnis legitur: nam austeritatis promovendae gratia censuerunt magistratus Finnorum mille professorum et aliorum, qui apud studiorum universitatem Helsinkensem munera fungerentur, dimittendum. Ad Finnos hoc anno etiam advenerunt plus triginta milia "profugorum," ut vocantur alienigenae qui non ad vicinos pacem petitum sed ad divitias longissime remotas, tamquam muscae ad lac, se conferunt; qui publico impenso vivent studiis universitariis abrogatis. Nam pecunia, quae austeritate conservatur, est alicubi effundenda, ne respublica nimia vi pecuniae onerata sub fluctibus prosperitatis mergatur.

Equidem nonnumquam meditor de vita publica agenda: nam existimo me non minus male quam magistratus senatoresque, qui nobis nunc sunt, posse omnia concacare.

Scripsit Nemo Oudeis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: