Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 24 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CINEMATA
Gloria

Gloria

(Gloria - Chilia 2012)

Dispositor scaenarum : Sebastianus Lelio.

Histriones maximi momenti: Paulina Garcia, Sergius Hernández.

Quo modo fabula narrari potest de femina annorum duodesexaginta quae ne a tristitia ac solitudine opprimatur in ludis saltatoriis se delectare atque amores leves et fugaces quaerere solet? Hoc dispositor Chiliensis Sebastianus Laelius (Sebastian Lelio) cum ironia et indulgentia perficit. Cum a viro discesserit alibique filius et filia habitent cumque immo ei nepos sit, Gloria (Paulina Garcia) ministra in societate sarciendis damnis vitam degit taedio affectam in aedibus cuius compossessores saepe inurbani nocte eius somnum perturbant; interdum felis genere glabro satis taeter, rei molestae imago, domum adit. Olim Rodolphum (Sergio Hernández) senem sexaginta quinque annorum convenit, cuius amore inflammatur.

Ille tamen, satis dives cum ei sit consaeptum recreatorium, dimissa uxore a matrimonio, non omnino vinculis propinquitatis solutus est: accepto nuntio telephonico, primum discedit a conventu Gloriae familiae ut filias pigras sine opere adiuvet; iterum amantem derelinquit in deversorio ut in nosocomium ad uxorem vulneratam visitandam contendat.

Gloria primum veniam dat, iterum irata in eum et murum eius domi viridem materiam coniecit foedans fictis armis ab eo sibi muneri datis. Sub finem pelliculae ex more solito ad delectamenta saltatoria redit, dum in melodiae recessu cantus celeberrimus Italicus “Gloria” exauditur.

Fabula magna animi suavitate sed etiam ex veritate narratur: scaenae cum amplexu corporum non iuvenilium spectatorum animos satis contingunt, sed tantum quod insuetae sint neque amores prope seniles locum apud artem cinematographicam habeant. Pellicula iucunda sed interdum gravis, magna cum peritia confecta videtur, simulque verisimilis sine morum reprehensione. Artifex scaenica quae primas partes agit iure ut optima exornata est “urso argenteo” in Certamine cinematographico Berolinensi; opus autem plausum Locarni et Pisauri obtinuit. Sunt qui putent fabulam historiae Chiliensis translationem, id est tempus praeteritum sub regimine tyrannico cuius alteri oblivisci conentur, quo alteri non soluti sint.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: