|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
CINEMATA
NOVISSIMA SUA PELLICULA WOODY ALLEN NEOEBORACUM REPETIT Quaecumque fungantur
Post nonnulla cinemata in Europa facta (ut "Vicky, Cristina, Barcinone" aut "Summa pila") Woody Allen denuo pelliculam fecit de vita Neoeboraci, sicut optima omnium sua opera annorum septuagenariorum praeteriti saeculi, quae depingunt vitam huius urbis neurasthenicorum. Qua re nil miretur qui sciat lineamenta fabulae "Omnia quae fungantur" ipsis annis septuagenariis 20. saeculi primum scripta esse, tunc enim pelliculam dispositori Allen facere non contigit. Ecce Boris Yellnikoff, partim alter ego ipsius Woody Allena, provecta aetate vir excentricus, qui omni genere phobiarum depressionumque laborat, qui iam iam praemium Nobelianum capturus olim omnibus (at certe sibi) videbatur, cum uxore divortus, qui homo vitae taedio consumptus ne de Venere etiam colenda aliter quam cum horrore cogitat. Cui uno die in via obvenit iuvencula Melodie, virgo simplex e Missisipi oriunda, quae e domo parentium clam exiens mundum vastum petere consilia ceperat. Ambo mox uxor et maritus fiunt, licet differentiam aetatis inter ambos esse saltem quadraginta annorum. Non erat tamen vita communis eorum omnino facilis, nam Neoeboraci subito apparent mater et pater Melodie, qui filiam domum reducere cupiunt. Quibus, hominibus valde religiosis (licet in separatione maritiali vivant), mirabilis "levitas vitae" (ut locutionem Kunderianam utar) huius metropolis incolarum gradatim placere incipit. Nam est Neoeboracum locus, ubi... quaecumque - i.e. etiam relationes inter homines mirissimae - funguntur, dummodo tantum fungantur. * "Quaecumque fungantur" (Whatever works) comoedia romantica, USA 2009 Dispositor: Woody Allen Scriptor: Woody Allen Camerator: Harris Savides Scaenographi: Santo Loquasto, Ellen Christiansen Vestiaria: Suzy Benziger Histriones: Evan Rachel Wood (ut Melodie) Henry Cavill (ut Randy James) Patricia Clarkson (ut Marietta) Larry David (ut Boris Yelnikoff) Scripsit Stanislaus iconoclastes.blog.onet.pl |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||