Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CINEMATA
Same Same But Different

Idem sed aliud

(Same same but different - Germania, MMIX)

Direxit Detlev Buck, partes maximi momenti egerunt David Cross et Apinya Sakuljaroensuk, scripsit Ruth Toma quae fabulam ex libro Beniamini Prüfer excepit, produxit Claus Boje, imagines curavit Jana Marsik, musicas curaverunt Konstantis Gropper et Bert Werde, vestimenta curavit Bisrat Negasi, edidit Dick Grau, distribuit Films Distribution.

Mense Augusto praeterito Locarni praemio affecta praeter ceteras est pellicula "Idem sed alius" (Same same but different) appellata, quam Ruth Toma ex libro a Beniamino Prüfer edito in scaenam reduxit. Quamquam fabula ficta videatur, vera dicitur esse narratio adolescentis Germani qui Hamburgo in Cambodiam se confert ut regiones remotas visitet novasque res experiatur, sicut amorem et voluptatem. Ibi puellae Sreykeus (*) amore capitur et cum illa unam noctem iacet: quae in caupona servit se scortilli more interdum emptoribus se vendens. Sreykeo patriam suam amoenam amico ostendit, inter antiqua et novissima fluctuantem. Postquam domum rediit, intellegit Beniaminus se tam puellae Combodianae quam nationi illi remotae et arcanae in perpetuum vinctum esse. Sed quomodo amor tam longo spatio interposito superesse possit? Cui discrimini hoc aliud additur, Sreykeo immunitatis defectus viro (HIV) infectam esse: quare magna cum sollicitudine Beniaminus medicamenta usquequaque exquirit. Demum puella cum amanti in Europa iungetur, novatam vitam incipiens.

Squalidam vitam, quam in magna urbe Asiana miseri incolae agunt, et turpitudinem "periegeseos sexualis" cum veritate ostendit auctor; nihilominus eminent virtus et animus Sreykeus eiusque familiae. Levitas adolescentis Europaei amoris causa in humanitatem firmam convertitur, iuvenem ad maturitatem perducens. Paululum taediosa et praevisu nimis facilis mihi tamen visa est medicamentorum anxia exquisitio, qua modus et tempora cinematum actionis assumuntur. Fabulam hanc, quae de universitate animorum motuum et communi variorum hominum vita spectatores educat, in aulis cinematoscopicis hieme proximi admirari poteritis.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: