|
|
ATHLETICA
Hesterno die certamen diutius exspectatum tandem habitum est: Italia contra Hispaniam demum contendit. Quae contentio pro Italica turma fuit: post enim longum certamen, in quo ambae turmae optime dimicarunt, ad I-I peruentum est atque iactus poenales omnium corda tenuerunt. Italia tamen V-III denique Hibericos prouicit atque ultimum certamen adepta est. Hodie Anglici contra Cimbros concertabunt, ut Italiae aduersarium extremum decernatur. Scripsit Andreas Nouocomensis - 07/07/2021 10h44
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|