Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 27 mensis Junii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ATHLETICA
Josephus Blatta rex ludificator non solum satellites permultos,

De Blatta exterminato

Josephus Blatta rex ludificator non solum satellites permultos, qui fraudes pro rege egerant, nuper perdidit, sed etiam solio suo depulsus munere se abdicat. Quod nuntiatum est paulo post patefactum erat quaestores pervestigatoresque tam Americanos quam Helvetios inquirere in Hieronymum Valcke, qui fertur centies centena millia dollariorum a fisco FIFAstarum movisse in id alterius societatis pedilusoriae, ut Jacobus Warner, ab Africanis meridionalibus eo pretio conductus, remunerationem pro suo suffragio dato per ambages acciperet.

Warner ille, qui magnam ex altera sociatate pecuniam (id est remunerationem, qua corruptus erat) peculatus est, in insula Trinitatis nunc opperitur, in jus Americanum adducendus. Quia Hieronymus Valcke necessarius fuit et proximus Josepho Blattĉ, non multum absunt quĉstores quin possint etiam hunc lucifugam de tenebroso regno pedilusorio in immisericors atque inexorabile lumen trahere justitiĉ.

Quomodo res nunc sese habeant

In vinculis Helveticis tenentur Gaufridus Webb (CONCACAF), Eugenius Figueredo (CONMEBOL), Eduardus Li ex Ora Divite, Julius Rocha Nicaraguensis, Constantius Takkas olim Cĉmanensis, Raphael Esquivel Venetiolanus, Josephus Maria Marin Brasilensis. Ex illis sex iam certant ne in Americam deportentur; unus vero iam consentit quo celerius trans mare Oceanum rursus in novum orbem terrarum atque in basilicam Americanam deferatur (verisimile est eum ipsum testimonium in alios oblaturum esse).

Jacobus Warner pignore dato vinculis solutus est usque ad tempus, quo in Americam transferetur; sed oportet eum certis temporis intervallis custodes adire, ne fugisse videatur.

Nicolaus Leoz Paraguensis a custodibus publicis tenetur domi propter infirmam valetudinem.

Aaron Davidson Miamensis comprehensus et Novi Eboraci reus est corruptelae; domi tenebitur vinculo electronico. Alexander Burzaco et Hugo Marianusque Jinkis quĉruntur tam a suis Argentinis quam ab Americanis necnon a pervestigoribus omnium gentium, qui INTERPOL vocantur. Josephus Margulies quoque ab INTERPOL petitur.

Plura huius auctoris: http://nemo-nusquam.blogspot.com/

Scripsit Nemo Oudeis




BREVES Vigesimum post annum -Augustae nam Taurinorum Olympiades fuit- Italia Olympiadem adsciscere probauit: Mediolani enim Olympiades uernales aderunt, Curtinae hibernales anno MMXXVI: Suiones se excepturos pronuntiarunt, sed magis idonea Italia uisa est in certatione.
Domus Alba pronuntiavit Civitates Unitas decem miliarda dollariorum collocaturas in territoriis Palaestinorum Areae Gazae et Cisiordaniae ut paci illic faverent et oeconomiam nationum finitimarum, Iordaniae, Libani, Aegypti sustentarent.
Terrae motus, ui multa empta, ciuitates Iaponicas adeo concussit ut nonnulli undas maritimas ingentes missurum putabant, quod, quamuis metro Richteriano septimo gradu terra se quatit, non euenit. Sinensis quoque terra motum pollentem accepit.
Apud regionem Carnorum horis superioribus terra quatit atque nonnulla ui sysmografos concussit, qui tremorem subscripsere. More Richteriano uis tertia ac dimidia adhibetur: attamen concussiones ualidiores futurae minime putantur,
Lutetiae, coram paucis adstantibus, inter quos sacerdotes, canonici , operarii, in cathedrali Nostra Domina missa celebrata est. Ne area quidem templi ceteris fidelibus patens fuit ut vespertinis precibus interessent.


SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: