Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 17 mensis Novembris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ATHLETICA
Certamina semifinalia .

Certamina semifinalia ...

... duas praestantissimas cohortes deligunt

Ex XXXII gregibus pedifollicis qui se in Brasiliam contulerant quattuor supersunt, poculum mundanum contendentes: quorum duo ex Europa, duo ex Latina America, id est ex duobus continentibus qui primatum huius lusus inter se ab initio contenderunt. Nam novies Latinoamericani (quinquies Brasiliani, bis Argentini et Uruguaii), decies Europaei (quater Italici, ter Germani occidentales, semel Angli, Francogalli et Hispani) ab anno MCMXXX sibi poculum comparaverunt.

Haec sunt certamina semifinalia:

Brasilia - Germania 1 - 7

Germania fregit Brasiliam: grex aureoviridis, Juniore Neymar orbatus et timore cladis territus, prima semihora quinque puncta a Müller, Klose, Kroos (bis), Khedira passus est neque amplius ex humilitate resurrexit. Secunda certaminis parte Schurrle bis portam Brasiliensem violavit, praedam ad insuetam amplitudinem septenariam adaugens. Post nonagesimum minutum Oscar unicum victi gregis punctum adeptus est. In profligatos lusores cohortisque magistrum in stadio sibilatum est; perturbationes fiunt per totam Brasiliam.

Argentina - Batavia 0 - 0, 4 - 2 post calces poenarios

Retibus intactis perfectum est certamen semifinale inter Argentinos et Batavos: ambae cohortes, veritae ne vincerentur, tam prudenter luserunt ut spectaculum plerumque taediosum visum esset; quod etiam per tempora superaddita evenit. Calcibus ergo poenariis victor definitus est: Messi, Garay, Aguero et Rodriguez albocaerulei, Robben et Kuyt lutei ianitores adversarios vicerunt. Argentini cum Germanis de poculo contendent, observatorum sententia praestantioribus.

Scripsit Herimannus Novocomensis




BREVES Ob copiosissimas imbres Venetiae inundatae sunt cum aqua alta usque ad unum metrum et septem decimalia. Cum lutum cuiusdam domum permananasset, vis electrica virum occidit. Etiam urbs Mathera aquis pervasa est, ubi cava saxea, quae olim habitata sunt, in periculo versantur.
Quinque milites Italici, qui milites Iraquiae exercent contra regnum Chalifi, sauciati sunt ob incursum terroristicum, quorum tres cum vulneribus gravioribus, sed non letalibus.
Tremor terrae graduum quattuor et quattuor decimalium hodie concussit territorium provinciae Aquilae apud finem Latialem. Pavor incolas cepit nullo detrimento accepto.
In insula Philippina Mindanao tremor graduum sex et dimidiae partis terram concussit ob quem plurimi sauciati sunt. Periculum maris motus non conclamatum est.
Tota California in periculo versatur ob incendia quae duodecim milia quaternorum iugerum arserunt; flammae usque ad propinqua Angelopoleos pervenerunt. Prope bis centena milia a domibus abierunt.


IN ORBE
OPINIONES
INSOLITA
IN ORBE
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: