Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ARS VIVENDI
ASINAE “

Asinae "oecologicae"

In parva Siciliae urbe, nomine Castrobono (italice Castelbuono), prope Panormum sita, primum in Italia asinae, cuius generis perpaucae exstant, ad reiectiones separatim et ostiatim colligendas adhibentur, id quod decreverunt administratores et praefectus urbis, civibus summo studio et alacritate consentientibus.

Quercus, fraxini ceteraeque arbores in valle viridentes urbem circumdant, in qua circiter IX milia civium vivunt; eorum maxime interest aeris salubritatem servare et visitatores allicere. Ibi autocurrus angustas vias non percurrunt neque eas maximo fragore foetoreque emplent. Asinae autem, quae observantia coluntur, lento gradu, sedulae, silentes (…aliquando, cum vivae sint, voces mittunt, … re vera non solum voces) munere funguntur.Reiectiones a civibus percipiunt operarii quidam, qui alcool aliisque rebus veneficis antea laboraverunt, ii quoque qui aliquo modo inhabiles corpore aut mente sunt. Hi omnes dignitatem et consuetudines servare coeperunt. Cibi reiectiones in feracem fimum mutantur, qui civibus postea dispensatur. Cui prodest hoc? Aëris salubritati, civibus illis qui in labore dignitatem servant, urbis pecuniarum rationi et … asinarum generi, quod exstingui periclitabatur. Aliis Italiae urbibus exemplo sit quod in parva Siciliae urbe factum est!

Hoc fore exoptant Castroboni cives et … asinae sedulae.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Catherine Gauchon
Artiste peintre


Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: