|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
ARS VIVENDI ALCOHOLIA NICOTIANAQUE ABHORRENTES IEMENITAE ALII VOLUPTATI SUBMITTUNTUR Tota terra folia manducat! Apud Iemenitas si moraris, mox vides omnes fere homines ubique aliquid manducare. ![]() Manducant in viis, officiis, apud biocolytas, manducant etiam in meschita. Res manducata autem folia sunt fruticis nomine cathae edulis, quae continet substantiam narcoticam (alcaloidem) cathynoniam, sit illa infirma neque vero sanitati noceat nisi ultra modum adhibita. Et hic difficultas, nam secundum calculationem periegeticae Polonae, Beatae Blaszczyk, quae pro ephemeride "Rzeczpospolita" relationes scribit, nunc in summa intermendia quemque Iemenitam manducare folia cathae septem octove horas cotidie, dum olim norma solebat manducare ea maxime duo tresve horas, diebus imprimis finis septimanae.
Manducatio cathae magis magisque gratiam etiam in aliis terris sibi vincit. In Londinium aeroplanis importata (nam carpta spatio trium dierum consumi debeat) in foris stat 15 libris per chiliogramma. In USA, Canada et nonnullis civitatibus Europae, ubi venditio cathae prohibetur, clam importata etiam 400 dolariis emitur. In oris Arabicarum terrarum Sinus Adeniensis manducatio foliorum cathae ream putatur minoris solita consumptionis caffeae, quae minuatur ultimis in decennis, licet haec regio patria sit caffei culturae in orbe terrarum.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||