Annus
2 0 2 0


DE OBSCURO OBITU RAPHAELIS SANZIO (II)

Raphael Sanzio agens tricesimum octavum annum periit cum ad ad summum famae culmen esset, sed de mortis causa adhuc diputatur. Singulari ingenio praeditus, artifex praecocissimus, brevi tempore Perusiae, Florentiae et in aliis oppidis Mediae Italiae complures tabulas mirae pulchritudinis, effigies et sacras imagines Virginis pinxit donec a Papa Iulio II Romam vocatus est ut munus conclavia Vaticani exornandi acciperet. Praeclarae picturae murales, inter alias attamen praecipuas, “Schola Athenarum” et “Petri liberatio” omnibus notae sunt.

Summa existimatio potuitne fortasse tantam invidiam movere ut ab aemulo veneno necatus sit? Saeculo XVIII cadaver ἐν τῷ Πανθείῳ sepultum in lucem prolatum est inventumque prope intactum, qua re aliqui coniecturam fecerunt artificem arrhenico occisum esse. Ad hanc rem investigandam nuper professor Medicinae legalis Universitatis Sapientiae Romae Victorius Fineschi mandatum habuit corpus effodiendi. A multis invidebatur summo artifici qui clarissimus inter ceteros magnas divitias sibi comparaverat nec absurdum est quendam contra eum coniurationem fecisse. Opinio morbi tamen permanet. Nam grex inquisitorum scientiarum Universitatis Mediolanensis (Bicocca) ex notis et decursu morbi Raphaelem peripneumonia affectum esse coniecerunt nec aptam curationem adhibitam cum detractio sanguinis tantum ei effecta esset, quod vires amplius imminueret.

Si forte necatus sit quae altera causa afferri potest? Anno MDXV summus pictor a Pontifice electus est “praefectus antiquitatum” ut monumenta Romanorum a spoliatione servarentur: nam mos erat ditiores sumptuosas domos aedificare ablatis marmore et tectoriis ab Amphiteatro Flavio, a Pantheo vel ab aliis monumentis. Raphael hoc repressit, redditis quibusdam inimicis, qui minas in eum iactaverunt. Tutela monumentorum fuit fortasse eius immaturae mortis causa. Inter alios familia Barberini tantum excellit in opera spoliationis ut praeclara sententia ficta sit: “Quod non fecerunt barbari, fecerunt Barberini”.

Obitus praecox Raphaelis immensa iactura humanitati fuit, cum tot opera insignia iam pinxisset totidemque potuisset. Non solum praesidio fuit antiquitatis monumentis, sed etiam hominibus suae aetatis: nam intellexit colores picturae noxios esse: qua re saepe aerem in officina immittebat ad detrimenta valetudinis discipulorum vitanda.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae