De origine verborum (XXXVI)
    
    
    θρόνος: solium, sella, thronus
    
    
    Verbum Graecum θρόνος, quod ex illo idiomate pari modo in alios sermones
    traditum est, sicut Anglico sermone “throne” Latinoque “thronus” eodem modo
    dicitur, nonnulla tamen peperit in lingua sua. Compositio enim veroborum
    maxima in Graio idiomate ad ἐπίθετα creanda divina: in illo nam Iliadis
    primo (A, 611), cum deorum concilium habeatur, ipsa Iuno sive Ἣρη
    χρυσόθρονος nuncupatur, quod ex illo χρυσός ac θρόνος gignitur, id est ab
    auro et a solio. In illo praeterea Ψαπφοῦς ποικιλόθρονος Venus sive
    Ἀφροδίτης nominatur, quae multimodo insidet throno.
    Stirps igitur illius verbi iucundissime spectatur, quae ex Indica radice
    facta est: ea enim stirps *dher-/*dhar- verbum peperisse videtur, quae ideo
    ad sustinendum pertinet significatu, sicut in illo “dadhara”, quod Graece
    τέθορα dicunt, id est Latine sustinui. Quae et apud Graios verbum θρῆνυς,
qui Latine scabellum dicimus, et apud Latinos firmus,     firmitas ex eodem *dher- confecit: omnia enim haec ad rerum
    sustinentiam stabilitatemque attinent; apud Graios tamen θρόνος non modo ex
    Indica stirpe, sed etiam ab adiumento –ονος efficitur, sicut χρόνος,
    κλόνος. Apud Persas quoque nonnullae pariuntur voces nominaque, sicut
    Darius, Δαρεῖος ex hoc “dara-yavahus”, id est Latine a bonis et a tenendo.
    Latino sermone tamen sellam atque solium dicimus, ut θρόνος significetur,
    quae ambo a sedendo videntur: sicut grammaticus Ernout exposuit, sabinismum
hoc nominamus, quod et aliis verbis invenitur, velut odor oleo aut     lacruma δάκρυα. Quae tamen verba ille Festus grammaticus (p. 386,
    1) in verborum differentiis numerat ac ἀκριβής examinatur:
    
        Solia appellantur sedilia, in quibus non plures singulis possint
        sedere; ideo
    
    
        que soliar sternere dicuntur, qui sellisternium
        habent, et solaria vocantur Babylonica, quibus eadem
        sternuntur.
   
    Andreas Latine interpretatus est
 Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis