XXIV. sed primo [die] sabbatorum, profundo diluculo uenerunt ad monumentum
    portantes aromata, quae parauerant.
    2
    Inuenerunt lapidem reuolutum a monumento,
    3
    et ingressae non inuenerunt corpus Domini Iesu.
    4
    Dum mente haesitant de isto, factum est, ut ecce duo uiri sisterent apud
    eas in ueste fulgenti.
    5
    Cum autem timerent et declinarent uultum in terram, [illi] dixerunt ad eas:
    ‘Cur quaeritis uiuentem cum mortuis?
    6
    Non est hic, sed surrexit. Recordamini, qualiter locutus sit uobis, cum
    adhuc in Galilaea esset,
    7
    dicens: ‹Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et
    crucifigi et die tertio resurgere›’.
    8
    Recordatae sunt uerba eius
    9
    et regressae a monumento nuntiauerunt haec omnia [illis] Vndecim et ceteris
    omnibus.
    10
    Erat autem Maria Magdalia et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis
    dicebant haec ad emissarios.
    11
    Haec uerba uisa sunt eis deliramentum, nec credebant eis.
    12
    Petrus tamen surrexit et cucurrit ad monumentum et inclinatus uidet
    linteamina sola; et rediit ad sua mirans id, quod factum erat.
    13
    Ecce duo ex illis ibant eodem die in uicum, qui erat spatio stadiorum
    sexaginta ab Ierosolyma, nomine Emmaus;
    14
    et illi loquebantur ad alterutrum de eis omnibus, quae acciderant.
    15
    Cum fabularentur et secum quaererent, factum est, ut ipse Iesus, cum
    appropinquauisset, iret cum eis.
    16
    Oculi tamen eorum tenebantur, ne eum agnoscerent.
    17
    Dixit ad eos: ‘Quae sunt haec uerba, quae confertis ad alterutrum
    ambulantes?’. Steterunt tristes.
    18
    Respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ad eum: ‘Tune solus habitas
    Ierosolymae, et non cognouisti ea, quae facta sunt in ea his diebus?’.
    19
    Quibus ille dixit: ‘Quae?’. Illi dixerunt ei: ‘De Iesu Nazareno, qui fuit
    uir uates, potens in opere et verbo coram Deo et omni populo;
    20
    et quomodo eum tradiderint pontifices et principes nostri in damnationem
    mortis et crucifixerint eum.
    21
    Nos autem sperabamus fore, ut ille redimeret Israel, verum super haec omnia
    hodie tertius [est] dies, ex quo haec facta sunt.
    22
    Sed etiam mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem
    fuerunt ad monumentum
    23
    et, non inuento corpore eius, uenerunt dicentes se uisionem quoque
    angelorum uidisse, qui dicerent eum uiuere.
    24
    Abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita inuenerunt, sicut mulieres
    dixerant, illum uero non uiderunt’.
    25
    Is dixit ad illos: ‘O stulti et tardi corde ad credendum in omnia, quae
    locuti sunt uates!
    26
    Nonne oportuit Christum haec pati et intrare in gloriam suam?’.
    27
    Cum coepisset a Moyse et omnibus uatibus, interpretabatur illis in omnibus
    Scripturis ea, quae de ipso erant.
    28
    Appropinquauerunt uico, quo ibant, et ille se finxit esse iturum longius.
    29
    Coëgerunt eum dicentes: ‘Mane nobiscum, quoniam aduesperascit et dies iam
    inclinatus est’. Intrauit, ut maneret cum illis.
    30
    Cum recumberet cum eis, factum est, ut sumptum panem et fractum porrigeret
    eis.
    31
    Aperti sunt oculi eorum, et cognouerunt eum; et ille euanuit ab eis.
    32
    Dixerunt ad alterutrum: ‘Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum
    loqueretur nobis in uia et aperiret Scripturas nobis?’.
    33
    Cum surrexissent eadem hora, regressi sunt Ierosolymam et inuenerunt
    congregatos [illos] Vndecim et eos, qui cum illis erant,
    34
    dicentes: ‘Surrexit Dominus uere et apparuit Simoni’.
    35
    Illi narrabant ea, quae gesta erant in uia, et quomodo cognouissent eum in
    fractione panis.
    36
    Dum haec autem loquuntur, ille stetit in medio eorum et dicit eis: ‘Pax
    uobis!’.
    37
    Conturbati uero et conterriti existimabant se spiritum uidere.
    38
    Dixit eis: ‘Cur turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda
    uestra?
    39
    Videte manus meas et pedes meos, quod ipse ego sum! Palpate me et uidete,
    quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere’.
    40
    Cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
    41
    Adhuc autem illis non credentibus ob gaudium et mirantibus, dixit eis:
    ‘Habetisne hic aliquid comestibile?’.
    42
    Qui obtulerunt ei partem piscis assi;
    43
    et sumptum coram illis comedit.
    44
    Dixit autem ad eos: ‘Haec sunt uerba, quae locutus sum ad uos, cum adhuc
    essem uobiscum: necesse esse impleri omnia, quae scripta sunt in lege
    Moysis et uatum et in psalmis de me’.
    45
    Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas.
    46
    Dixit eis: ‘Sic scriptum est: Christo patiendum esse et resurgendum a
    mortuis die tertio,
    47
    et depraedicandam in nomine eius conuersionem in remissionem peccatorum in
    omnes gentes, cum coeperitis ab Ierosolyma.
    48
    Vos estis testes horum,
    49
    et ecce ego mitto promissionem Patris mei in uos. Vos autem considete in
    urbe, quoad induamini uirtutem ex alto’.
    50
    Eduxit autem eos foras usque Bethaniam et, eleuatis manibus suis, benedixit
    eis.
    51
    Cum benediceret eis, factum est, ut recederet ab eis et ferretur in caelum.
    52
    Illi, cum eum uenerati essent, regressi sunt Ierosolymam cum gaudio magno
    53
    et erant semper in templo benedicentes Deum.
 Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM