θήρ: fera, belua
Quod Latine beluas ferasve nominamus, Graece scilicet hoc pacto dicitur:
quae ambo revera ex eodem exstant, *ghwēr-, quious e longa est, quamvis
Latine corripiatur (fĕrus atque fĕra), sicut ἑλληνιστί legere possumus.
Quae vox nonnulla peperit verba, sicut θηράω, id est Latine “venor”, aut
πανθήρ, quod Latine “omnem omninove beluam” nominaremus, unde Anglice
Italiceve “panther” sive “pantera” dicta est.
Is tamen Graecus poeta Νίκανδρος Colophonius de malis animalibus, quae
veneno suo homines infestant, Θηριακῶν librum conscripsit, cuius initus de
monstris perniciosissimis:
Ῥεῖά κέ τοι μορφάς τε σίνη τ' ὀλοφώια θηρῶν
ἀπροϊδῆ τύψαντα λύσιν θ' ἑτεραλκέα κήδευς,
φίλ' Ἑρμησιάναξ, πολέων κυδίστατε παῶν,
ἔμπεδα φωνήσαιμι· σὲ δ' ἂν πολύεργος ἀροτρεύς
βουκαῖός τ' ἀλέγοι καὶ ὀροιτύπος, εὖτε καθ' ὕλην
ἢ καὶ ἀροτρεύοντι βάλῃ ἔπι λοιγὸν ὀδόντα,
τοῖα περιφρασθέντος ἀλεξητήρια νούσων.
"Ferarum specibus, damnis dolisque expedite dicam
medicamen, quod invicem metum confestim deleat,
Hermenesiax mi, civitatum in foedere optime.
Arator impiger bucolicus in silvis te medeatur,
cum aut in aratione aut in luco decidat ei dens,
morborum medicamenti siam expositis."
De medicaminibus ipsis tamen alterum Ἀλεξιφάρμακα, ubi antidotorum
scientiam esposuit.
Andreas Latine interpretatus est
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensi