XXII. Appropinquabat autem dies festus Non-fermentatorum, qui dicitur
    Pascha.
    2
    Quaerebant pontifices et scribae, quomodo eum interficerent, sed timebant
    populum.
    3
    Intrauit autem satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscariotha, unum e
    Duodecim;
    4
    et cum abisset, collocutus est cum pontificibus et praefectis [custodiae
    templi], quemadmodum illum traderet eis.
    5
    Gauisi sunt et pacti pecuniam ei dare.
    6
    Spopondit et quaerebat opportunitatem, ut eis traderet illum sine turba.
    7
    Venit autem dies Non-fermentatorum, quo pascha immolandum erat.
    8
    [Iesus] misit Petrum et Ioannem dicens: ‘Profecti parate nobis pascha, ut
    edamus’.
    9
    Qui dixerunt ei: ‘Vbi uis paremus?’.
    10
    Qui dixit eis: ‘Ecce introeuntibus uobis in ciuitatem, obuiam uobis fiet
    homo uas aquae portans testaceum. Sequimini eum in domum, in quam intrat;
    11
    et dicetis patri familias domus: ‹Dicit tibi Magister: Vbi est deuersorium,
    ubi pascha edam cum meis discipulis?’.
    12
    Ille uobis ostendet superius tabulatum magnum, stratum; ibi parate’.
    13
    Cum autem abissent inuenerunt, sicut dixerat eis, et parauerunt pascha.
    14
    Cum facta esset hora, discubuit, et emissarii cum eo.
    15
    Dixit ad eos: ‘Desiderio desideraui hoc pascha uobiscum edere, antequam
    patiar.
    16
    Dico enim uobis: Non edam illud, donec impleatur in regno Dei’.
    17
    Prehenso calice, gratias egit et dixit: ‘Sumite hoc et diuidite inter uos.
    18
    Dico enim uobis: Amodo non bibam de generatione uitis, donec ueniat regnum
    Dei’.
    19
    Sumpto pane, gratias cum egisset, fregit et dedit eis dicens: ‘Hoc est
    corpus meum, quod pro uobis datur. Hoc facitote in meam commemorationem’.
    20
    Similiter et calicem, postquam cenauit, dicens: ‘Hic calix est nouum
    testamentum in sanguine meo, qui pro uobis funditur.
    21
    Verumtamen ecce manus tradentis me apud me est in mensa;
    22
    et Filius hominis proficiscitur quidem, secundum quod definitum est, sed
    uae illi homini, per quem traditur!’.
    23
    Illi coeperunt quaerere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus
    esset.
    24
    Facta est autem etiam contentio inter eos, quis eorum uideretur maior esse.
    25
    Qui dixit eis: ‘Reges gentium dominantur eorum, et ei, qui potestatem
    habent super eos, uocantur benefici.
    26
    Vos autem non sic [agitote], sed qui maior inter uos est, is fiat sicut
    iunior; et qui praecessor est, is sicut ministrator.
    27
    Vter enim maior est: is, qui recumbit, an is, qui ministrat? Nonne is, qui
    recumbit? Ego autem in medio uestrum sum, sicut is, qui ministrat.
    28
    Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis;
    29
    et ego dispono uobis regnum, sicut disposuit mihi Pater meus,
    30
    ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super sedes
    iudicantes duodecim tribus Israel.
    31
    Simon, Simon, ecce satanas expetiuit uos, ut cribraret sicut frumentum.
    32
    Ego tamen rogaui pro te, ne deficeret fides tua; et tu, aliquando
    conuersus, confirma fratres tuos’.
    33
    Qui dixit ei: ‘Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire’.
    34
    Qui dixit: ‘Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges
    nouisse me’.
    35
    Dixit eis: ‘Cum misi uos sine sacculo et pera et calceamentis, num quidquam
    defuit uobis?’. Qui dixerunt: ‘Nihil’.
    36
    Dixit autem eis: ‘Verumtamen nunc, qui habet sacculum, is tollat, similiter
    et peram; et qui non habet, is uendat tunicam suam et emat gladium.
    37
    Dico enim uobis: Id, quod scriptum est, oportet impleri in me: illud: ‹Cum
    iniustis deputatus est›. Etenim id, quod est de me [scriptum], finem
    habet’.
    38
    Qui dixerunt: ‘Domine, ecce gladii duo [sunt] hic’. Qui dixit eis: ‘Satis
    est’.
    39
    Egressus profectus est secundum consuetudinem in montem Oliuarum. Secuti
    sunt autem eum etiam discipuli.
    40
    Cum peruenisset ad locum, dixit eis: ‘Precamini, ne intretis in
    tentationem’.
    41
    Ille auulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et positis genibus,
    precabatur
    42
    dicens: ‘Pater, si uis, transfer calicem istum a me; uerumtamen non mea
    uoluntas, sed tua fiat’.
    43
    Apparuit autem ei angelus de caelo confortans eum. Factus in certamine
    prolixius precabatur;
    44
    et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
    45
    Cum surrexisset a prece et uenisset ad discipulos, inuenit eos dormientes
    prae tristitia;
    46
    et dixit eis: ‘Cur dormitis? Surgite, precamini, ne intretis in
    tentationem’.
    47
    Adhuc eo loquente, ecce turba; et is, qui uocabatur Iudas, unus e Duodecim,
    antecedebat eos et appropinquauit Iesu, ut oscularetur eum.
    48
    Iesus autem dixit ei: ‘Iuda, osculo-ne tradis Filium hominis?’.
    49
    Videntes autem ei, qui circa eum erant, id, quod futurum erat, dixerunt:
    ‘Domine, percutimusne gladio?’.
    50
    Percussit unus ex eis seruum pontificis et amputauit auriculam eius
    dexteram.
    51
    Respondens autem Iesus dixit: ‘Sinite hucusque!’; et tacta auricula eius,
    sanauit eum.
    52
    Dixit autem Iesus ad eos, qui uenerant ad eum: pontifices et praefectos
    templi et seniores: ‘Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus.
    53
    Cum cotidie essem uobiscum in templo, non extendistis manus in me; sed haec
    est hora uestra et potestas tenebrarum’.
    54
    Comprehensum autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum pontificis.
    Petrus uero sequebatur a longe.
    55
    Accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus
    in medio eorum.
    56
    Quem cum uidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum intuita esset,
    dixit:
    57
    ‘Etiam hic cum illo erat!’. Qui negauit dicens:
    58
    ‘Mulier, non noui illum!’. Post pusillum alius uidens eum dixit: ‘Etiam tu
    ex illis es!’. Petrus tamen dixit: ‘O homo, non sum!’.
    59
    Interuallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: ‘Vere
    etiam hic cum illo erat, nam et Galilaeus est!’.
    60
    Dixit autem Petrus: ‘Homo, nescio id, quod dicis!’. Continuo, adhuc illo
    loquente, cantauit gallus.
    61
    Conuersus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus uerbum Domini,
    sicut dixerat ei: ‘Priusquam gallus cantet hodie, ter negabis me’.
    62
    Egressus foras fleuit amare.
    63
    Viri, qui tenebant eum, illudebant ei caedentes;
    64
    et uelauerunt eum et interrogabant eum dicentes: ‘Vaticinare, quis sit, qui
    percussit te?’.
    65
    Alia quoque multa dicebant in eum, nefaria dicentes.
    66
    Die facto, conuenerunt seniores populi et pontifices et scribae, et
    duxerunt eum in concilium suum
    67
    dicentes: ‘Si tu es Christus, dic nobis’. Dixit autem eis: ‘Si uobis
    dixero, non credetis;
    68
    si autem interrogauero, non respondebitis mihi.
    69
    Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris uirtutis Dei’.
    70
    Dixerunt autem omnes: ‘Ergo tu es Filius Dei?’. Qui dixit ad illos: ‘Vos
    dicitis me esse’.
    71
    Qui dixerunt: ‘Cur adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audiuimus ab
    ore eius!’.
 Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM