| 
  SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE(XIII)
 
  
 
    Alea iacta est
 
    Quis ignorat praeclarum dictum Caesaris “alea iacta est”? Ut Suetonius
    narrat, ille hanc sententiam dixit cum Rubiconem transiturus erat. Nihil
    novum: significatio ab aleae lusu deducta est. Sed cur tempus perfectum
    antequam res facta esset? Consilium iam captum est nec recedere licet. Res
    confecta est. Nonne satis explanatum ? Narratio Plutarchi ( Vita Caesaris
32, ) idem tempus et modum imperativum praebet:    ἀνερρίφθω κύβος; Appianus ( Hist. 2, 5, 35) eadem verba
    scripsit de bello civili tractans. Non potest videlicet Latine converti
    perfectum Graecum non praeteritum, quo res expleta significatur neque modus imperativus.
 
    Alioquin verisimile est sive historicos sive Caesarem, cum tam Latine quam
    Graece locutus sit, exemplaria Graeca memoria tenuisse: verba vulgaria
    Graeca, ut Menander probat (Fragmenta longiora, 59, 5): alea est
    matrimonium, angustiarum mare.
 
    αὐτός· διὰ τοῦτό σοι παραινῶ μὴ γαμεῖν.
 
    <Β> δεδογμένον τὸ πρᾶγμ'· ἀνερρίφθω κύβος.
 
    <Α> πέραινε. σωθείης δέ. νῦν ἀληθινὸν
 
    εἰς πέλαγος αὑτὸν ἐμβαλεῖς γὰρ πραγμάτων.
 
    Etiam poetice hoc dictum revocatur. Carmen Meleagri (Anthologia Palatina,
    XII, 117) verbum mutatum in primo versu (Βεβλήσθω)
    ostendit, sed variatio adest etiam in paene ultimo (Ἐρρίφθω σοφίας ὁ πολὺς
    πόνος): non alea iacitur, sed per ironiam labor studiorum.
 
    ΜΕΛΕΑΓΡΟΥ
 
    Βεβλήσθω κύβος
    · ἅπτε· πορεύσομαι. ‑ Ἠνίδε τόλμαν,
 
       οἰνοβαρές. τίν' ἔχεις φροντίδα; ‑ Κωμάσομαι. ‑
 
    Κωμάσομαι; ποῖ, θυμέ, τρέπῃ; ‑ Τί δ' ἔρωτι λογισμός;
 
       ἅπτε τάχος. ‑ Ποῦ δ' ἡ πρόσθε λόγων μελέτη; ‑
 
    Ἐρρίφθω σοφίας
    ὁ πολὺς πόνος
    · ἓν μόνον οἶδα
 
       τοῦθ', ὅτι καὶ Ζηνὸς λῆμα καθεῖλεν Ἔρως.
 
    Alea coniecta est; facem accende; ibo. - Age, ebriose.
 
    Quid cogitas? - Comissabor. -
 
    Comissabor? Quo contendis, mens? - Cur de amore mediter?
 
    Cito accende. - Ubi prior cura studiorum?-
 
    Magnus labor sapientiae iactus est: hoc solum novi, quod Cupido
 
    etiam mentem Iovis prostravit.
 Scripsit Lydia Ariminensis 
     
 
 |