| 
 
DE INCERTITUDINE RERUM TEMPORE CORONARIO
 
 
 
    Sinar hoc brevi scripto sermonem persequi de angustiis quae permultis novi
    morbi coronarii diffusionem secutae sunt, nonnullas res tantum tangens quae
    potissimum ad experientiam meam attinent. De condicionibus migratorum velim
    hoc in scriptulo imprimis fabulari, sperans fore ut etiam res similes ad
    alia hominum genera pertinentes hoc modo illuminentur. Non tamen facta
    migratorum tractabo qui extra omnes normas quasi desperati alienas
    opulentioresque civitates petunt, migratorum scilicet qui saepissime victum
    pro se proque suis quaeritantes homine dignum itinera periculosissima ac
    temeraria suscipiunt a scelestis atque avarissimis hominum aucupatoribus
    naviculariisque fraudulentis emuncti, neque possunt quicquam ostendere quod
    sit documento qui ipsi et cuiates sint (quibus quoque nova pestilentia
    nocere potest contagii timore afficiendo eos qui alioquin facilius in mari
    laborantes vel terram optatam consecutos adiuvarent ac reciperent). De
    illis mihi est consilium sermocinari qui sane rei familiaris causa regiones
    suas linquunt, sed ad eas feriati reverti valent; qui etiam iuxta regulas
    seu normas certas opus quaerunt atque ad locos ubi sint operaturi se
    conferunt, vel saltem tali more se conferre conantur. Huiusmodi homines
    vero, qui haud parum terras iuvare possunt in quibus maximo saepe labore
    operantur, peste coronaria quae anno proxime praeterito (bismillesimo nempe
    undevicesimo) initium habuit valde afficiuntur; ex quibus multi e grege
    insularum Asiaticarum in quo iam diu vitam dego sunt oriundi, ex
    Philippinis dico.
 
    Plerique eorum in terris in quibus operabantur lue coronaria gliscente
    manserunt, sed opus quaestumque non pauci amiserunt aut morbi contagionem
    nimis timuerunt, quod haud raro ad invitos ac praematuros in patriam
    regressus impulit. Recens contra accidit ut hac in urbe Philippinica, cui
    est nomen Caebua, homines harum Insularum cives convenirem qui dubitarent
    an in plagas ubi quaestum facere honestum solebant (scilicet in Italiam)
    cito redire sibi non liceret, cum in terram natalem ad suos revisendos
    antea revertissent atque ibi publica de morbo coronario sollicitudo eos
    deprehendisset. Hi, etiam si opus longe gentium faciendum habebant, per non
    paucos menses opere expertes remanere coacti sunt, cum proficisci
    nequirent. Exstant certe incommoda communia omnibus hominibus qui itinera
    tempore coronario facere cupiant vel debeant, sed eos praesertim tales
    difficultates premunt qui cruminis deficientibus ad itinerandum inducuntur.
    Ad aeroplanum conscendendum, exempli gratia, necesse est testimonium
    scriptum ostendere exitus examinis medici quo demonstretur virus coronarium
    in viatore, quod saltem appareat, non esse. Tempus tamen validitatis
    paucorum dierum habet huiusmodi examen, et, si propter frustrationes
    grapheocraticas non licet eidem viatori iter ante validitatis terminum
    ingredi, examen est iterum obeundum, neque gratis. Frustrationes
    frustrationibus ita addi possunt ut normae grapheocraticae ad virus
    coronarium reprimendum statutae (quae temporibus mutabilibus mutabiles
    sunt) quasi labyrinthum grapheocraticum efficere possint in quo et tempus
    et nummi cotidie pereant. Certe permissiones commorandi in terra extera in
    longius tempus extendendo migratoribus aliquatenus subvenitur; hoc tamen
    rationabiliter fieri debet, sicut et cetera, ne forte, ut mulieri cuidam
    Philippinicae mihi notae novissime accidit (nihil aliud quam exemplum non
    fictum affero), extensio huiusmodi usque in finem mensis Augusti sancita
    non utibilis sit ei cuius permissio commorandi in Italia sit Kalendis
    Augustis terminata, cum contra ea uti ii possint quorum permissiones ad
    mensem Iulium usque fuerant validae.
 
    Non ad migrantes solos –bene scio– talia pertinent, sed hoc monstrare volo,
    quantum molestiarum tenuioribus hominibus rei pecuniariae inopia iam
    afflictis pestis attulerit. Ceterum pauperes, qui minoribus fruantur opibus
    minoremque saepe ad curationes medicas habeant accessum necnon confertiores
    in habitaculis et vicis plerumque vivant, magis viri coronarii contagioni
    sunt expositi; nisi forte divites, falsa quadam immunitatis opinione
    imbuti, tempore pestilentioso quoque socialem –uti aiunt– usitatam pergant
    agere vitam in sumptuosis tabernis potatoriis saltatoriisque nocturnis
    lautissimorum oppidulorum maritimorum et montanorum (de Portu Cervi, Portu
    Delphini, Curtina Ampitii aliisque huiusmodi locis cogitare nunc liceat).
 
    Illud Ciceronis in mentem nunc venire potest: “Temporibus […] quibusdam et
    aut officiis debitis aut rerum necessitatibus saepe eveniet ut et
    voluptates repudiandae sint et molestiae non recusandae”. Ego equidem
    molestias non solum non recusandas puto, sed etiam suscipiendas esse ab iis
    qui satis bene se habeant pro iis sane qui in angustiis maioribus
    versentur, ita ut etiam dispositiones ac normae, in quibus ad rem potius
    quam ad formam spectetur oportet, eo pertineant ut quam minima molestia iis
    afferatur qui iam valde laborant, sed refrigerio potius –quantum fieri
    potest– afficiantur. Ab re autem non censeo haec quoque apostoli Pauli
    verba ad Galatas scripta allegare: “Alter alterius onera portate et sic
    adimplebitis legem Christi”.
 
    Omnibus vobis tandem suadeo ut prudenter his temporibus vos geratis neque
    ea diligenter investigare omittatis quae et societates aeriae et consilia
    publica et collegia quaelibet privata ad itinera suscipienda, ad opera
    facienda, ad scholas audiendas, ad sedes demum mercatorias vel quovis modo
    operatorias aut etiam lusorias ingrediendas (quae omnia spero fore ut
    irrationabilia non sint) expostulent.
   Scripsit Marcus Flavius Asiaticus 
     
 
 |