| 
   MONS PAEKTUTempore quo itinerandi libertates cohibentur atque in habitaculis suis aut
    intra vicinitatem multis in orbis plagis, ne pestilentiae noxa amplius
    diffundatur, plerumque se homines continent, facile in animos multorum
    quodammodo doctorum opus Boccaccianum (a scriptore scilicet Tusco Ioanne
    Boccaccio saeculo quarto decimo exaratum) revocatur quod Decameron
    inscribitur. Sicut enim in Decamerone legimus utriusque sexus adulescentes
    pestilentiosa tempestate in unum convenientes fabularum narrationibus sese
    oblectasse, ita his diebus saepe commorantur in eisdem aedibus propinqui et
    necessarii ad morbi ferociam effugiendam; qui fortasse, etiam si non
    fabulas eo modo narrabunt quo in Decamerone id fieri est notum, pelliculas
    cinematographicas saltem aliaque scaenica per televisorium, ut hodie
    assolet, spectabunt. Tale aliquid mihi recens in terra Asiatica versanti
    accidit, cum domo quadam prope inclusus cum sociis spectaculorum
    cinematographicorum visioni, inter alia haud minimi momenti, frequenter
    deditis ad contagia pestis coronariae vitanda habitarem.
 
 
    Accidit igitur quodam temporis segregationis –sive quadragenae, ut dicitur–
    die, vespere facto, ut sodalibus meis domesticis, coinquilinis sane,
    domestice me adiungerem in pellicula fruenda Coreano plerumque sermone
    duobus viris Coreanis Meridianis (videlicet Lee Hae-jun et Kim Byung-seo)
    moderantibus confecta necnon anno bismillesimo undevicesimo exeunte in
    Corea Meridiana theatrorum cinematographicorum frequentatoribus spectanda
    primum data. Hoc spectaculum cinematographicum ad genus pellicularum
    calamitosarum pertinet, nam fabula eius talis est ut igniferae montis
    Paektu eruptiones, in confinio Sinarum et Coreae Septentrionalis positi,
    terrae motuum violentissimorum et in Corea Boreali et in Corea Australi
    fiant causa: subito altissima aedificia etiam Seuli, in capite Coreae
    Meridianae, magnis cum vastationibus corruunt, immanes fluctus a mari
    insurgunt terrasque invadunt, pontes undarum vi destruuntur. Placere
    videtur hoc pellicularum cinematographicarum genus permultis spectatoribus
    et Asiaticis et non Asiaticis, nam avocamentum animi purgativum (quod
    Graeci catharticon vocant) praebet quod aliquid grave tragicumque prae se
    ferat, sed nonnumquam etiam nonnihil nugarum in ostentatione nimia
    immanitatis, quae, nescio quo pacto, animorum motus excitat. Haud multum
    forsitan illis in imaginibus contineri non paucis viris feminisque primo
    obtutu videatur quod ad humanitatem, qualem litteris atque arte colere
    solemus, animos informare valeat; aliud tamen –ut inveni– in spectaculo
    cinematographico de quo hic sermocinor relatu est dignum, quod spectaculum,
    cui vero iniunctus est titulus Anglicus “Ashfall” (“cinerum casus”), 백두산
    (“Baekdusan”, mons Baekdu sive Paektu) originaliter ac Coreane inscribitur.
 
    Mons Paektu, gentibus circum eum habitantibus sacer, locus est magni
    momenti in mythologia historiaque Coreana, a quo prima domus regnatrix
    Coreana dicitur esse oriunda. Monet quidem locus ille de diuturnissimis
    rebus gestis vicissitudinibusque necnon de splendidis antiquitatibus populi
    Coreani, quae natio numquam una non fuit etsi aliquando in varia regna
    divisa, etsi aliquando gentibus exteris, utputa Mongolicis vel Iaponicis,
    subiecta. Mons Paektu, sive potius simulacrum eius inornate delineatum, in
    Coreae Septentrionalis insigni ostenditur; in hymnis autem nationalibus et
    Coreae Borealis et Coreae Australis de eodem monte fit mentio. Ceterum
    inter Bellum Coreanum, medio saeculo proxime praeterito gestum, vexillum
    suae terrae in Paektu monte figere signum erat Coreanis Meridianis gloriae
    ac victoriae, cum hic mons, lacu in summitate ornatus, quasi vertex sit
    totius Paeninsulae Coreensis.
 
    In pellicula igitur de qua nunc est sermo, quae iure meritoque a nonnullis
    criticis epica est appellata, mons Paektu vi sua destructiva non obstante,
    immo –ut per paradoxon dicamus– propter eam, symbolum unitatis denuo fit
    ambarum “Corearum” hodiernarum, quae ad eum quasi ad redintegrationis
    principium spectant. Non vacat hic, neque oportet, per singula spectaculum
    narrare; prope in postrema pellicula tandem –hoc dicere cupio– (ID QUOD
    USQUE AD FINEM PARAGRAPHI HUIUS SEQUITUR NE LEGATIS VOS ADMONEO, SI DE
    FABULAE EXITU INSCII REMANERE VELITIS) expeditione periculosissima facta
    Coreani omnes, Aquilonares non minus quam Australes, salvi fiunt, dum
    physici cuiusdam doctrina a dubio contemptuque factis vindicatur eiusdemque
    physici seu naturalis historiae professoris consilium aptum esse apparet,
    displosione immani apud montis ignivomi fauces in loco profundissimo facta,
    ad mortiferum montem sedandum calamitatemque compescendam. Paternitatis
    humanae quoque pondus fabula inter haec tangit.
 
    Anno bismillesimo vicesimo, cum ars cinematographica et technologia ei
    propria tantum progressa sit ut artificia vix credibilia illusionem
    spectatoribus praebeant verae immensae calamitatis (quae –obiter dicatur–
    nostris temporibus magis magisque verisimilis ac possibilis esse videtur),
    ad res gestas, immo ad mython, ut respiciamus necessitate cogimur, sicut e
    pellicula hic tractata patet. Temporibus his, quae tempora quidem sunt
    effectuum opticorum mechanicorumque, quos “speciales” rei cinematographicae
    periti appellant, quae tempora etiam sunt displosionum vehementissimarum
    uranii ope factarum atque speculatorum in patria sua provehenda
    immisericordium, quae tempora denique sunt influxuum
    politico-oeconomicorum, subdolorum aut manifestorum, praepotentium
    civitatum, signum cuiusdam rei, saltem hominibus Coreanis, remanet mons
    Paektu ultra mundum physicum sitae, quae ad conscientiam sui, ad valores,
    ad identitatem –ut voce Medii Aevi adhibita hodie vocatur– attinet. Mython
    vero, religionem, antiquitatis inquisitionem communionisque valores fugere,
    ex quacumque orbis terrae parte oriundi sumus, nobis non licet, nisi forte,
    in effectuum materialium fruitione et timore toti demersi, qui simus
    oblivisci velimus calamitatumque inevitabilium significationem amittere.
   Scripsit Marcus Flavius Asiaticus 
     
 
 |