| 
 
SANCTI VALENTINI FESTUM APUD PHILIPPINOS OMNIBUS PATET
 
    Quisquis Sanctus Valentinus ille fuit, de quo agitur, sive episcopus
    Interamnensis, sive presbyter Romanus, sive ex his commixtio –exempli
    gratia, presbyter Interamnensis– sive quilibet alius tertii saeculi
    Christiani Valentinus, parum de eo cogitatur quotienscumque postridie Idus
    Februarias sponsi vel amantes, necnon sane coniuges, amorem suum celebrant.
    Sunt autem qui festi Sancti Valentini origines magis in Lupercalibus
    Romanis inveniant, vel invenire sibi videantur, quam in historica Valentini
    cuiusvis Christiani persona. Lupercalia, festum Luperco nempe (qui deus
    pastoralis saepe cum Fauno et cum Graeco numine Pane confundebatur) dicatum
    quod medio mense Februario agi solebat, aliquid prae se ferebant lascivae
    festivitatis nonnihilque vero attinens ad fertilitatem.
 
    In Philippinis Insulis dies amantium (qui “Araw ng mga Puso” quoque
    dicitur, quod “dies cordium” interpretatur) totum mensem Februarium mensem
    reddit amoris, quod percommode accidit; cur ita se res habeat mox
    explicabo. In iisdem autem Insulis, in quibus et versor, postquam “tempus
    natalicium” –id est, ad Nativitatem Christi pertinens– inde a mense
    Septembri usque sane ad Ianuarium saltem exspectatione protractum est (Iesu
    Pueri cultus tertio die dominico Ianuario culmen in festo Sinulog Caebuae
    habens nihil aliud quidem est nisi festivitatum Nativitatis illius
    continuatio) multisque harum Insularum in locis, imprimis Manilae,
    tumultuosa erga Nazarenum Nigrum devotio (Iesum nunc adultum et crucem
    baiulantem, de quo hic loqui non vacat), quae permulta hominum milia primo
    anni mense attrahit, tandem consiluit, Sancti Valentini festi cogitatio
    paulatim amantium et amare amantium animos irrepit. Cum vix Carnelevarium
    quavis forma in Insulis Philippinis exstet, spatium vacuum quidem
    exsisteret inter festivitates de quibus supra sum locutus et tempus
    quadragesimale, cum ad paenitentiam disponuntur animi ut ad Pascha se
    parent, nisi quid ad taediolum quoddam praeveniendum interponeretur. Non
    casu accidit –ut mea fert opinio– quod in Brasilia, ubi Carnelevarium
    maximi est ponderis, dies sponsorum vel amantium (Lusitanice “Dia dos
    Namorados”) non mense Februario habetur, sed Iunio. In Philippinis Insulis,
    contra, Sancti Valentini festum intercapedinem eam, quam Carnelevarium
    absens integram relinquit, implet. Huc accedit quod his in Insulis
    Asiaticis, magis quam aliis in locis, festi Sancti Valentini thema –necnon
    totius mensis Februarii, qui magna ex parte eo coloratur– alias ad amorem
    sponsalem coartatur, alias vero ad amorem lato sensu amplectendum ita
    amplificatur ut etiam ii qui amante careant aequo laetoque animo
    salutationes atque vota “Valentiniana” –ut ita dicamus– accipere apto
    tempore valeant. Sancti Valentini festi, tali modo, omnes participes fieri
    possunt eoque frui, quamquam ii soli qui dulci amore cum sponso (aut
    sponsa) vel utcumque amante coniungantur atque cum eodem Sancti Valentini
    die loco amoeno aliquid temporis iucunde transigant festo die perfrui
    forsitan sint dicendi. Ceterum responsiones ad percontationem quandam
    recens apud populum Philippinicum factam indicant Philippinos decimam in
    medio prope partem stipendii mensualis minime despiciendi in dono
    Valentiniano emendo (quod esse potest charta Valentiniana, fasciculus
    floriger, capsa corculorum socolateorum seu alterius generis bellaria,
    indumentum –utputa tunicula collari praedita, focale, gunna, subligar,
    strophium–, instrumentum electronicum, ludicrum amatorium…), quo amatorem
    aut amatricem saepius –sed etiam amicos, collegas, cognatos, affines–
    afficere velint, quotannis, si quid sane dono dent, persolvere non
    dubitare. Quinta vero eorum pars qui aliquem potissimum amant, at nondum
    amorem suum dilecto vel dilectae confessi sint, ad talem confessionem demum
    faciendam Sancti Valentini diem, si percontatoribus credere volumus,
    eligunt.
 
    Non desunt autem in Insulis Philippinis qui colore quodam religioso, utpote
    qui dilectionis mensis quodammodo iis sit, mensem Februarium afficere
    cupiant de amoreque suo erga Iesum –ut exemplum afferam Valentini martyris
    personae consonum– hoc potissimum tempore palam loquantur. Propter aliud
    tamen huius anni (qui bismillesimus vigesimus est a Christo nato) festum
    Valentinianum memoratum iri arbitror, hoc est propter persollas a multis ad
    virus coronarium in Sinis alibique grassans arcendum super os nasumque
    gestas, qua de re ineunte mense Februario iocosa ac lepida quaedam prolata
    perque interrete iam erant vulgata. Sit denique et persollatis omnibus et
    non persollatis, itemque et amantem habentibus et amante carentibus dies
    Sancti Valentini laetus!
     Scripsit Marcus Flavius Asiaticus 
     
 
 |