Annus
2 0 2 0


TERRA QVATIT

Terrae motus Illyrius

Illiria.jpg

In regione Liburnia hodie terra fortissime concutitur: Richteriana enim ratione terrae motus Illyrius gradum sextum et dimidium attingit, qui uerum damnis ingentibus non modo Liburnios ipsos sed proximas quoque gentes afficit. Domuum nam centena in solum corruuntur atque propter ruderum casum ciues nonnulli perierunt: quorum numerus reapse parum adhuc comperitur, quamuis pro certo VII saltem homines mortui sint, inter quos puella quoque XII annos nata numeratur. In ciuitate Petrinja terrarum concussio incepisse uidetur ac praefectus urbi hoc modo de re infausta sententiam suam exposuit: "Sicut apud Iaponicos Hiroshima, urbs deleta est".

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae