Annus
2 0 2 0


PROCELLA AMERICANA

De tempestate in America interiore

tempestas.jpg

In Americae interioris regionibus creberrimus de caelis decidit imber, ita ut permultis in ciuitatibus aquarum inundationes ciuium pagos delerent: primum enim pluuiarum fluctus Panamam, Nicaraguam, Mexicum atque Guatemalam omnino prope perederunt inque secundis nonnullis locis pluuiae comminantur, sicut Floridae Cubaeque. Imbris minae atque pericula uerum multos necauerunt: nam hominum bis centum iam propter pluuias perisse computantur; ibi praeterea paupertatem amplissimam esse constat, quod pro tuto rem peiorem ad pessimum deicit. "Eta" tempestas, ut meteorologi aeris perturbationem nominauerunt, postremo uentorum impetus celerrimos commouit, ut non auxilium saepius proferre potuerint adiutores.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae