Annus
2 0 2 0


TERRAE MOTUS TVRCVS

De Smyrnaea discussione

Tremor.jpg

Die Veneris ciuitas, quam dicit Cicero patriam Homeri (Pro Archia, XIX), magno terrae motu adfecta est: terrae motuum periti Boreoamericani ratione Richteriana septimum gradum concussionem attigisse pronuntiauerunt, quam Turcorum sapientes parum diminuerunt. Ex illo die Turcorum exploratores mortuorum corpora inuenire omni ui conantur, quorum LX iam repperisse ipsi nuntiauerunt. Hodie tamen in tanta tempestate tantoque periclo nuntium laetum praedictum est: uir LXX annos natus post biduum inter rudes compertus est; ipse enim senex uitam suam saluam recepit. Terrae motus ast potentia tanta fuit, ut in propinqua insula Samo iuuenes II perisse nuntiarentur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae