Annus
2 0 2 0


ITALIA IN TEMPORE CORONARIO

De reditu morbi

virus8.jpg

Europaearum nationum et in uiri ingressu et in morbido exitu Italia princeps fuit: primum enim morbus Hesperiam praestrinxit atque milia CCC hominum necauit; post longam tamen clausuram in morbida ui uindicanda omnium prima optimaque fuit Italia.

Quod fortasse ciuium mentes nimio a uigilantia cautelaque abalienauit, qui temporis acti immemores nimis coniuerunt uirusque neglexerunt. In septimanas infectorum numerus magis magisque augetur, quod ad clausuram nouam primarium ministrum Josephum Conte coegit: nam ad summum contagio hodie diffusa est, quae milia XX hominum adfecit. Nonnullis in territoriis Italicis clausurae iam prope uniuersales fiunt atque in tota natione res male habentur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae