Annus
2 0 2 0


ARMAMENTARIVM TAIVANUM

Commercium Boreoamericanum

taiwan.jpg

Res publica Taiuanensis longum per tempus Sinensem dictaturam oppugnauit, ut sibi libertatem praeberet: quod bellum ergo in recentioribus temporibus maxime auctum est atque Boreoamerica in hostem acerrimum odium illud fouere incepit. Praeses Trump enim ea noua arma Taiuanensibus uenere consuluit, ut milliardorum II dollarorum impenderent, quae ad missilium coniectum hostiumque exporationem apta sint.

Insula igitur Taiuana Sinensium minas κατ'ἐλευτηρίαν suam eradere ac cum Americanis in firmam societatem coire maxime nititur: mense iterum Augusto Boreoamericanus legatus Formosam peruenit ut pacta noua crearentur, qua de causa Sinensium magistratus magnopere irati sunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae