Annus
2 0 2 0


PESTILENTIA MENTIVM

De reditu morbi

Britannia.jpg

Mense nono ab initio morbi exempto, uirus coronarium in toto orbe milionum hominum XXX contagione affecit atque hominum prope milio periit. Boreoamerica, India Brasiliaque morbi coronarii uim maximam experiuntur, sed etiam Sarmatia atque Africanae ciuitates pessime uersantur, quamquam contagionum numerus non bene comperitur.

Ab initio tamen pestilentiae Europa summe morbo nefario infecta est sed non tamdiu: post ergo longam clausuram Europaeae nationes morbum partim profligarunt. At non prudentiores uidelicet mentes in tanto periculo effectae sunt: saepe saepiusque opinioneque celerius negotia Europaea huius temporis ad temporis acti morem reuertuntur; ideo morbi coronarii uis in Europa iterum aucta est. Britanniae magistratus nouam clausuram auspicantur, Francogalliae ciuium milia XXX noua contagione inficiuntur etiamque in Italia infectorum numerus in dies augetur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae