Annus
2 0 2 0


ALBARVSSIAE GRAVIS ICTVS

Ingens seditio

Bielorussia.jpg

Hodie in Albarussiae capite Minsk ciuium maximus motus factus est: consul enim Lukaschenko, qui iam anno XXVI exempto summum occupat solium, propter ambitus certos comitiales apud ciues adeo odiosus est, ut ad fora conuenientes omnes indignum eum commonstrari studeant. Maxima hodie hominum frequentia fuit atque ciuium milia decem ad totius urbis plateas demonstratum conuenere. Vigiles tamen ciuitatis a Libertatis Foro quam maxime expulserunt, quod tamen adipisci non liceret: qua de causa demum hominum centena XIV milites comprehenderunt. Ciues tamen pacate demonstrationem agebant, quorum numerus tantum ingens erat.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae