Annus
2 0 2 0


DE RE IAPONICA

Oeconomica infausta

Japonia.jpg

Res argentaria Iaponica per decennia tres quattuorue optima in toto orbe fuit, quam illa tantum Sinensis Boreoamericanaque mercatura ei praestat. Diuitiae tamen Orientales, sicut in toto orbe euenit, propter morbi coronarii malum mala nanciscuntur: Iaponica igitur res argentaria ad pessumum in communi memoria peruenit, quod totius lucri quarta pars in anno circiter perdetur. Quod attamen non modo hoc malo coronario res argentaria ad pessimum ab oeconomia ipsa perspecta peruenit, sed etiam ob lucrum minimum intra fines Iaponicos, quoius pars dimidia perditur. Vectigalia praeterea multa indicuntur, quae iam annis superioribus rem argentariam seuere attigerunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae