Annus
2 0 2 0


ARGENTARIAE SORS

De argentarii aduersis rebus

hsbc.jpg

Morbus coronarius, ut amplissime notum est, rem argentariam totius orbis atque omnium fere tabernarum mercatorumque maxime adfecit: quoius uis nec argentariae summae uitauerunt, sicut illa HSBC Anglica, quae prima est in Britannica insula argentariarum. Milliardorum XI dollarorum perdidisse rectores aestimant, quod damnum maximum ab argentaria condita anno MCCMLXV esse uidetur. Qui rectores item in tanta tempestate multos dimittere operarios consuluerunt, quod eis innumera salaria nimio damno sunt: milia enim CC hominum eis operam dant, quorum milia XXXV repente dimittentur. Sicut ille Quinn rector dixit, argentariae tempestas maxima haec est non modo coronario uiro, sed bello oeconomico inter Boreoamericam et Sinam: HSBC nam socius communis in re argentaria ipsa ambobus esse uidetur atque sequester optimus.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae