Annus
2 0 2 0


TEMPORA EO GRAVIORA IN STATIBUS UNITIS

De re Boreoamericana

virus7.jpg

In multis locis ubi virus covidianum videbatur discesisse, nunc tamen denuo oppugnat contagium; sic Ordo Mundi Sanitarius nuper affirmavit. In Statibus autem Unitis scilicet Floridae, Oklahomae, Carolinae Meridionali, omnique Arizona coronaeviri contactu multi aegrotant, atque in Texia contaminati duplicantur, adeo ut in tota illa regione iam supra centum milia hominum sunt infestata; in tota vero Natione infestati sunt supra duo miliones et mortuorum autem centum milia vel amplius.

Vires et opes, quibus potest virus contineri, in toto orbe terrarum in periorem ruunt statum; preterea in una et octoginta nationibus plures infestati quam antea in dies numerantur.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae