Annus
2 0 2 0


CAEDES CANADENSIS

De pessimo facinore

canada.jpg

Scelus pessumum hoc in annis triginta: in Scotia Noua prouincia sicarius, uigiliae persona induta, ostia multa pulsauit atque ianuis apertis in toto homines XVI necauit. Ille etiam autoraedam uigiliarum effigiauit ut se custodum quendam iactaret ac multos necaret. Qui tamen hora duodecima exacta deprehensus atque ab excubiis interfectus est: ei Gabriel Wortman nomen erat atque dentium medicus fuit. Vt ante diximus, haec maxima scelerum fuit Canadensium, ubi non tam crebro displosiones in ciues inueniuntur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae