Annus
2 0 2 0


CROCEA VNDA

Demonstratio in pestilentia

Gallia.jpg

Seditiones Francogallicae, quae togis croceis indutis propagantur, iamdiu praeclarae sunt in toto orbe: fora Francogallica enim ciuibus implentur, qui in senatus magistratus summos seditiones plurimas agunt ac maximo conatu eos oppugnant ab anno superiore; Lutetiae summe et hodie demonstrauerunt apud montem Parnassum. Virus coronarium tamen et in Francogallia magnopere conspargitur: nam milia V hominum a morbo contaminantur, quorum quinquaginta iam perierunt. Demonstrationes hodiernae periculum maximum enim ad contagionem continendam: senatus attamen conuentus omnes publicos uetauit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae