Annus
2 0 2 0


CHOLERA FELIX

De morbo Arabico

Colera.jpg

Dum in toto orbe diurnarii omnes ac nuntii, cui gregi et nos intersumus, de uiro coronario multa referunt, Arabia Felix malo insanabili adficitur. Nam in ipsa Arabia cholera amplissime diffunditur atque multos ciues iam necauit: ab initio huius anni milia LV hominum morbi contagione attacti sunt. Anno MMXVII hominum milionem aegritudo cholerica contaminauit atque anno superiore milionem fere attigit: hoc anno, ut supra diximus, LV milia hominum morbo infestantur. Bellum praeterea ciuile hominum decem milia necauit hoc anno: milia enim centum ab initio belli uitam amiserunt. Nam purae fontes omnino desunt ciuibus, quae contagionem amouere possunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae