Annus
2 0 2 0


DE VENENO ASPERSO

Aliquid noui de uiro coronario

virusco.jpg

Nuntia noua de Sinensi uiro, quod iamdiu paginam nostram occupauit: diurnarii omnes in hac tempestate multa describunt, quia periculum uere multos adficit. MCCC intra Sinenses fines homines perierunt propter uenenum: quare curae est sapientibus Sinensibus uacuitatem uaccino reperire aegritudinis. Doctores medicinae Sinenses atque Italici morbi cellulas iam inuenerunt ac studio maximo medicamen exigent. Superstites nunc magni momenti sunt, quoniam eorum sanguen adiuuare potest, ut morbus inuestigetur deleaturque. In toto orbe quidam periit, sicut in Boreoamerica, Europa Iaponiaque, ubi prima interiit mulier. Sina tamen prae omnibus adficitur, qua de causa celerrime medicamentum urgetur; Sinenses praeterea ex uniuersis partibus orbis in terram suam petunt et administrationes totius orbis eos adiuuant.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae