De origine verborum (VIII)
    σῦριγξ: "calamus", quo maxime pastores utebantur; passim "tibia, arundo".
    Grammaticus ille Italicus Laurentius Rocci vetus σύριγγα Graecae voci σώληι,
    quae significare videtur "fistula, tubus, tuba", adligavit, quod σῦριγξ re
    vera tubulos nonnullos continet, ut sonus exeat sub multiplici halitu.
    Primus inventor ille consentitur Silvanus -id est Graecus deus Πάν- qui,
    dum nympham more solito adsequebatur, post puellae effugium atque
    permutationem, illius nomen calamo dedidit virgini tibiam dedicandi gratia.
    Fabula praeterea ab illo P. Ovidio Nasone apud Μεταμορφώσεων libros suos
    (I,689 ss.) narratur, qui in opere suo deorum hominumque fata colligit:
    "Tum deus 'Arcadiae gelidis sub montibus' inquit
    'inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas 690
    naias una fuit: nymphae Syringa vocabant.
    non semel et satyros eluserat illa sequentes
    et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque
    rus habet. [...] Redeuntem colle Lycaeo
    Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta
    talia verba refert -- restabat verba referre 700
    et precibus spretis fugisse per avia nympham,
    donec harenosi placidum Ladonis ad amnem
    venerit; hic illam cursum inpedientibus undis
    ut se mutarent liquidas orasse sorores,
    Panaque cum prensam sibi iam Syringa putaret, 705
    corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres,
    dumque ibi suspirat, motos in harundine ventos
    effecisse sonum tenuem similemque querenti.
    arte nova vocisque deum dulcedine captum
    'hoc mihi colloquium tecum' dixisse 'manebit,' 710
    atque ita disparibus calamis conpagine cerae
    inter se iunctis nomen tenuisse puellae."
    Mercurius demum edicere incipit: "Inter nymphas Arcades singula fuit
    fluvialis: nomen eius Syringa. Virgo capripedes insequentes silvanosque
    deos saepius effugerat; olim tamen Silvanus remeantem capiteque cinctam
    aspicit nympham ac turpia ei profatus verba, quod puella per deserta
    decursit ad Ladonis flumen Arcadicum. Quo cum pervenisset, sorores
    fluviales rogavit ut eius formam quoquo modo permutarent, ut dei periculum
    fugeret: cum iam Silvanus eam manibus attacturus esset, virginis iam corpus
    in palustres mutata est arundines atque suspiranti deo sonus inter iuncos
    suscepit. Nova vi commotus, arundines una contexuit ut nomen puellae
    concelebrarent aeterne.
    Italice verbum simillimam genuit propter formam vocem: "siringa", quam
    praeclarus Francogallicus medicus Carolus Gabriel Pravaz, qui usum eius ad
    medicamina inicienda primus adhibuit.
    Andreas Latine interpretatus est
 Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis