| 
  SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE(IX)
 
  
 
    HOMINES UT FOLIA
Prima comparatio apud Homerum invenitur ( Il.VI, vv. 145-149). 
    Τυδεΐδη μεγάθυμε τί ἢ γενεὴν ἐρεείνεις;
 
    οἵη περ φύλλων γενεὴ τοίη δὲ καὶ ἀνδρῶν.
 
    φύλλα τὰ μέν τ' ἄνεμος χαμάδις χέει, ἄλλα δέ θ' ὕλη
 
    τηλεθόωσα φύει, ἔαρος δ' ἐπιγίγνεται ὥρη·
 
    ὣς ἀνδρῶν γενεὴ ἣ μὲν φύει ἣ δ' ἀπολήγει.
 
    Magnanime Tydei fili, quid stirpem quaeris ?
 
    Qualis stirps foliorum est, talis est etiam hominum.
 
    Alia ventus humi effundit, alia florida silva gignit,
 
    cum primum ver supervenit, ita altera hominum 
 
    nascitur stirps, altera exstinguitur.
 
    Mimnermus elegiacus poeta (Frag.2) versus Homeri imitatur ac mutat.
 
    ἡμεῖς δ', οἷά τε φύλλα φύει πολυάνθεμος ὥρη
 
       ἦρος, ὅτ' αἶψ' αὐγῆις αὔξεται ἠελίου,
 
    τοῖς ἴκελοι πήχυιον ἐπὶ χρόνον ἄνθεσιν ἥβης
 
       τερπόμεθα, πρὸς θεῶν εἰδότες οὔτε κακὸν
 
       οὔτ' ἀγαθόν· Κῆρες δὲ παρεστήκασι μέλαιναι,
 
       ἡ μὲν ἔχουσα τέλος γήραος ἀργαλέου,
 
    ἡ δ' ἑτέρη θανάτοιο· μίνυνθα δὲ γίνεται ἥβης
 
       καρπός, ὅσον τ' ἐπὶ γῆν κίδναται ἠέλιος.
 
    αὐτὰρ ἐπὴν δὴ τοῦτο τέλος παραμείψεται ὥρης,
 
        αὐτίκα τεθνάμεναι βέλτιον ἢ βίοτος·
 
    Nos, ut folia quae gignit tempus vernum floribus refertum, 
 
    cum statim augescunt ob solis radios, iis similes
 
    
        brevissime delectamur floribus iuventutis, neque bonum neque malum
    
 
    
        a deis noscentes; Parcae nobis nigrae adstant altera limen durae
        senectutis
    
 
    
        ferens, altera mortis; tam brevi tempore fructus iuventutis quam sol in terram panditur,
        
    
 
    
        et postquam hic terminus temporis transiit, tum melius est mori quam
        vivere.
    
 
    Vergilius autem (Aen.VI, vv.305-312) umbrarum numerum domonstrat quae Acheronta
    transiturae sunt.
 
    huc omnis turba ad ripas effusa ruebat,
    matres atque viri defunctaque corpora vita
 magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,
 impositique rogis iuvenes ante ora parentum:
 quam multa in silvis autumni frigore primo
 lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto
 quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus
 trans pontum fugat et terris immittit apricis.
 
    Media Aetate praeclarus poeta Dans Alighieri in poemate Divina Comoedia
    (Inf. III, vv.112-117) narrationem Vergilianam de inferis et comparationem
    foliorum renovat.
 
    Come d’autunno si levan le foglie
    l’una appresso de l’altra, fin che ’l ramo
 vede a la terra tutte le sue spoglie,
 similemente il mal seme d’Adamo
 gittansi di quel lito ad una ad una,
 per cenni come augel per suo richiamo.
 
    Ut autumno levantur folia 
 
    Unum post alium donec ramus 
 
    Conspicit humi omnia sua spolia 
 
    Similiter malum semen Adam
 
    Ab illo litore singuli exsiliunt 
 
    Per nutum, ut aves per suam vocem.
 
    Complures poetae aetate recentiore rem repetunt , inter quos P. B. Shelley
    ( Carmen vento occidentali), R. M. Rilke (Autumnus), F. Tjutčev (Folia).
 
 
    Mihi liceat concludere convertens carmen poetae Itali Josephi Ungaretti,
    qui Primo Bello Mundano instabilem vitam pugnantium cecinit.
 
    Milites
 
    Stant ut
 
   autumno
 
    in arboribus
 
    folia
 
    
    
    
    
    
    
    
 Scripsit Lydia Ariminensis 
     
 
 |