| 
 
TRANSITUS HONGKONGENSIS
 
    Cum septem abhinc menses pro vectura aeria in antecessum solverem ex
    Insulis Philippinis in Italiam exeunte prope anno iter facturus per
    Hongkongumque ex itinerario petito transiturus, mente fingere non poteram
    quam multa de eodem Hongkongo essem auditurus antequam aëriportum
    internationalem huius ipsius urbis Sericae attingerem. Nondum enim, cum
    tabernam itinerariam mense Maio Caebuae, in urbe haud minima Philippina,
    ingrederer, de reclamationibus quae sat frequenter Hongkongi iam fiebant
    quidquam audiveram.
 
    Cum iam in eo res esset ut in amplissimo aëriportu Hongkongensi pedem
    tandem ponerem, mihi venit in mentem pelliculae cuiusdam cinematographicae
    Philippinicae, quae inscribitur, vocibus quidem Anglicis, “Hello, Love,
    Goodbye” (quod sic Latine pro captu ingenioque meo reddam: “Salve, mel
    meum, vale”) quaeque mense Iulio huius anni exeunte frequentatoribus
    theatrorum cinematographicorum Philippinorum est primum spectanda data.
    Huius spectaculi fabula est de adulescente quadam Philippinica Joy nomine
    (quam Catharina agit Bernardo) quae adiutricis domesticae munere apud
    familiam Sinensem Hongkongi fungendo aliaque ministeriola navando satis
    quaestus facere nititur ut in aliam terram eamque valde longinquam (quasi
    locus transitorius tantum ei Hongkongum sit), scilicet in Canadiam, migrare
    valeat, ubi putat se posse melius domus suae, parentum imprimis, ac suam
    ipsius inopiam valetudinariis operam dando relevare, ad quam rem faciendam
    diploma studiis scholasticis exercendis est assecuta, ita ut nosocoma fieri
    ei liceat. Haec ad prosperiora volandi talentaque sua (ut imagine utamur
    evangelica) faenerandi cupiditas in animo eius conflictari mox incipit cum
    amore quodam tenuiore primum, dein vehementiore. Amasiunculo suo (quem
    Aldenus Richards histrio agit), adulescenti Philippinico tabernae cuiusdam
    potatoriae administro Hongkongique iam diu habitanti, valedicet tandem Joy
    (nomen quod gaudium significat vel laetitiam) annon? Si id faciet, num spes
    iterum conveniendi amantibus deerit? Hoc spectaculum cinematographicum
    satis bene vitam ostendit eorum qui cottidie, inter opera negotiosissima
    atque strepitus urbis Hongkongensis hominibus, aedificiis, occupationibus
    frequentissimae necnon iniquitate sociali atque oeconomica signatae, pro se
    suisque, ut meliore vitae condicione frui tandem possint, cum rebus
    adversis luctantur, neque queunt tamen, de egestate rei familiaris
    potissimum solliciti, amorem aliosve animi affectus ad silentium redigere.
    Ceterum Hongkongum nitore, allectatione fascinationeque spoliatur sua cum
    videmus Laetitiam illam (Joy) bene mane e lectulo surgere et toto die
    operari, etiam inter obiurgationes ac pressuras.
 
    Nulla aperta mentio in pellicula autem fit –ut saltem mihi linguam
    Philippinicam, vel potius Tagalicam, parum callenti est visum– de
    reclamationibus tumultibusque qui inde a proximo mense Martio territorium
    autonomum Hongkongense perturbant, in quo quidem ii qui notas peculiares
    civitatis olim Britannicae Hongkongensis propriaque libertatis eius iura
    servare cupiunt adversus quidquid, a magistratibus Pekinensibus procedens,
    talibus iuribus minaciter immineat iterum iterumque confligunt. Insula
    Hongkongensis prima, una cum aliquot insulis minoribus ei proximis, in
    hodierno territorio Hongkongensi colonia Britannica facta est propter “opii
    bellum” illud (quod non ego, sed nonnulli ipsorum Britannorum turpe
    vocaverunt) circa annum millesimum octingentesimum quadragesimum a
    Britannis contra Sinenses de iure in Sinis opium vendendi gestum. Nec vero
    nostris quoque temporibus displicent plurimis Hongkongensibus generis etiam
    Sinici, qualiscumque origo Hongkongi Britannici fuerit, instituta
    Occidentalia et politica et socialia et oeconomica a Britannis Hongkongum
    allata. Casu autem accidit ut imagines pelliculae “Hello, Love, Goodbye”
    praepararentur et perficerentur (cum vocibus quidem ac sonis) eodem tempore
    quo reclamationes Hongkongenses huius anni, qui nunc ad terminum
    appropinquat, incipiebant atque gliscebant. Nisi forte in annum proximum
    extendantur, titulo reclamationum Hongkongensium anni bismillesimi
    undevicesimi memorabuntur. 
 
    Haud scio an inter causas praesentium perturbationum hoc sit adnumerandum,
    quod Hongkongum influxibus et Asiaticis et Europaeis est affectum; est
    certe locus ubi Oriens et Occidens inter se coniunguntur ac miscentur,
    sicut et oppidum ei proximum Macaum (quod territorium non ita pridem
    Lusitanicum minus ad reclamationes pronum nunc esse videtur), cui pontibus
    maritimis iam iungitur. Talis commixtio non est timenda, sed potius
    aequitate et libertate temperanda. Quibus rebus fieri potest ut Hongkongum
    haud multo post haec pons utilissimus ipsum fiat non regiones terrasque
    coniungens, sed cultus formasque societatis humanae dissimiles. Talia ut
    fiant atque ut remaneant et Hongkongum et Macaum exopto in Oriente nobis
    Europaeis remoto.
   Scripsit Marcus Flavius Asiaticus 
     
 
 |