Annus
2 0 1 9


INOPES ET PAVPERES ET DIVITES

Antiquitus pauperes putabantur a deorum voluntate miseri facti esse; hodie vero scimus esse secus, nam si pauperes sunt, id evenit ab iniusta pecuniae distributione necnon ab erroneo consilio magistratuum, quod plerosque in paupertatem impellit. Pecunia bifariam distribui potest: sive libere atque sponte sive legibus a potestate Statali provulgatis; libere autem et ultro si quamlibet rem emimus vel vendimus vel pacta mercede laboramus, nam pecunia e manibus in manus mercandi causa transit; legibus vero, cum Status, vectigalibus acceptis, postea subsidia sive pecuniam publice pauperibus dispertitur.

Itaque oportet quales sint pauperes definire; inprimis distinguenda est paupertas ab egestate; egeni sunt ii, quibus necessaria desunt vel tectus et cibus; pauperes autem habent necessaria ad vitam sed nihil eisdem relinquit ad commoditatem vel decus. Primum egeni sunt adiuvandi, deinde, si pecunia sufficiat, detur pauperibus. At quo modo sunt hi omnes adiuvandi?

Egenis pauperibusque maxime prodest congrua retributio pro eorum operibus, eo consilio ut pecuniam possint seponere in tempus futurum ad sumptus valetudinis et senectutis solvendos; at multis pauperibus institutio deficit neque unquam fuerunt edocti adeo ut muneribus difficillimis vel complexis fungi non possint, et idcirco vitam exigua pecunia degunt infimis laboribus dediti. Quae condiciones nisi longo tempore superari non possunt.

Exinde patet Statūs esse egenos adiuvare pecunia, quae prius sumsit ex vectigalibus datis a civium ditissimis; subsidia autem oportet moderari certis normis ac bonis moribus eo consilio ut egenissimis praesertim perveniant, neque aliter ac subsidiis frustra exhauriantur.

Subsidiis ergo notae peculiares sunt haec:

Oportet primum subsidia collineari in egenissimos et idcirco dedecet universis (pauperibus et divitibus) dare opes gratiis, nam hoc omnibus pauperrimis nocet nam vel puta si ab aerario publico potest dari centum, et totam pecuniam et pauperibus et pecuniosis distribuitur tunc ea pecuniae pars quae pecuniosis datur negatur egenis; sin autem subsidium collineatur in egenos tunc hi centum habebunt. Subsidia posthac gradatim distribuantur eo consilio ut egenissimi magis percipiant quam pauperes; itaque distributio fiat quasi per scalas, quarum primus gradus faveat egenissimis; deinde eis quibus minora subsidia requirunt; pecuniosis nihil. Subsidiis origo enim bifariam esse potest: et a petitione et ab oblatione; a petitione autem oritur cum pauper ab Statu sive a magistratibus petit opes, dum legales condiciones adimpleat; ab oblatione vero oritur subsidium cum Status vel magistratus egenis et pauperibus opes offerunt, et plerumque non collineatas; subsidium itaque oriatur semper ab egenorum petitione. Subsidia demum sint temporaria neque ullo modo perennia, nam egeni pauperesque non necesarie patientur totam vitam paupertatem, sed olim subsidiis iam non indigebunt; itaque magni momenti est progressus oeconomicus, unde egeni vitam meliorem degere possint. Eadem causa qua oportet esse temporaria, subsidia certo tempore sive per intervalla sunt examinanda, nam egeni et pauperes non necessarie eadem condicione totam vitam degent, sed ab egestate olim exire possint, neque subsidia exinde requirant; ni ita sit, potest fieri ut quidam, paupertate iam superata, subsidium immerito accipiat, et idcirco veris egenis noceat.

His subsidiorum notis sunt aliquae exceptiones, nam si quis senex invalidus sit, adeo ut per se ipse non possit cotidiana agere, subsidium non detur temporarie sed in reliquam vitam.

Denique quaerendum est utrum subsidia possint discriminari inter cives et migrantes annon. Saltem dicendum est migrantes ne acciipiant subsidia, quae sint potiora quam ea quae civibus dantur.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae