Annus
2 0 1 9


QVALES FACTIONES POLITICAE IN AMERICA MERIDIONALI PERSPICIVNTUR?

Comitia in Argentina et Uruguaia et Bolivia nuper acta sunt; etiam reclamationes populares in Chilia, Aequatoria, Haitiaque habentur; qua de causa quidam postulat ut divisiones politicae in Meridioamerica novae orirentur, quae non necessarie ad sinistram intendent, ut quidam sentit; sed potius fieri potest ut Americam in tres partes sive factiones divisam deinde videamus.

Altera factio ductorem habebit administrationem dexteranam Brasiliensem, cui factioni accedunt Columbia, Aequatoria, Peruvia, Honduria, Guatimalaque; altera autem Uruguaia, ubi comitia habebuntur die XXIV mensis Novembris, possit etiam accedere si candidatus Lacalle Praeses elegeretur, ut ex demoscopiis videtur eventum iri. Praeses vero Brasilianus Jair Bolsonarus est amicus Praesidis Septentrioamericani, quocum pactionem commercialem nunc sancire studet.

Brasilia iam ab oeconomistis in Novo Eboraco laudibus extollitur, quae incrementum oeconomicum haberet in hunc annum 0,9% et 2% in annum bismilesimum vicesimum; econtra reliquae nationes Meridioamericanae oeconomice statariae permanebunt.

Bolsonarus affirmavit Brasiliam –statim ut pactio cum Septentrioamericanis celebretur- a Foedere Mercosur (sive Mercatu Meridionali) exitum iri, nam ex huius regulis nulla natio foederata potest pacisci de rebus oeconomicis cum alia natione ab hoc Mercatu aliena; huic Mercatui etiam sunt Argentina et Uruguaia et Paraguaia; si ex eo Brasilia exiret, suis noceretur sociis, qui Brasilianis mercaturas vendere vix possent.

Altera factio constat ex his duabus nationibus et Mexicana et Argentina, quae valent ad res suas politicas in America promovendas, sed oeconomice hebent. Albertus autem Fernández, Praeses Argentinus recenter electus, collegam suum Mexicanum Manuelem López Obrador, nempe sinistranum, nuper ad colloquendum adiit.

Praeterea Fernández Praesidi Mexicano consentit de administratione Venetiolana, cui Nicolaus Madurus praesidet, et quem quincuaginta nationes –Argentina inter eas- illegitimum nuper iudicarunt; exinde Argentina sententiam suam mutabit Praesidemque Venetiolanum legitimum habebit.

In tertia factione includuntur dominationes sive regimina sinistrana, quae sunt Cuba et Venetiola et Nicaragua, in paupertate nunc vitam degentes, nam Venetiola, ubi prosperitas petrolifera evanuit, sociis auxilium iam ferre non potest.

Chiliam vero triginta dies abhinc in prima factione includeres una cum Brasilia, sed postquam cives in vias et plateas irruperunt necnon praedones et incendiarii (Vide De rebus Chiliensibus in Epehmeride 03/11/2019 20h14), Praesidi Reipublicae novam constitutionem politicam excogitandam politici tam dexterani cum sinistrani proposuerunt, quae constitutio nescimus in utram partem tandem se esse inclinaturam. Omnimodis, qui eam excogitabunt et conficient, ii fortasse erunt partim cives partim parlamentarii, novaeque Constitutionis propositio a duabus eorum partibus concordibus (2/3) est approbanda. Exinde in nullam partem extremam se provehere possint.

Praeses autem Bolivianus in tertia factione numerandus fuisset, nisi abhinc tres dies suo munere obdicavit et exilio voluntario in Mexicum se contuler qua it; beneque fuit acceptus a Praeside Manuele López. Causa abdicandi fuit fraus in suffragiis computandis, qua ex fraude ipse post annos tredecim ad Praesidentiam denuo accederet.

Quo tendat America Meridionalis intra paucos menses videbimus.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae