Annus
2 0 1 9


De Insula Hongkongensi

Hongkongum anno MCCMXLI conditum est a mercatoribus Britannis, qui e provincia Guangzhou erant eiecti, quibusque erat consilio ut Sinenses importarent emerentque opium a Britannis in India collectum; exinde orta est colonia Britannica, cuius operarii Sinenses interdum postulabant debitam et iustam mercedem; sed negotiatores et Europaei et Sinenses obstabant quominus operarii benigne audirentur. Monarchia enim Britannica nolebat ibi potestatem suam hebetari.

Anno vero MCMLXXIX auctoritates Sinenses et Britannae allocutae sunt de tradenda Sinensibus Insula et anno MCMLXXXIV decreverunt Hongkongum gubernatum iri constitutione iuridica a Britannis imposita usque ad annum MMXXXIV; qua ex constitutione nullum erat suffragium democraticum. At gubernator Britannicus tunc decrevit suffragium indirectum ut eligerentur legati ad Consilium Legislativum, quae electio habenda erat anno MCMLXXXV; postea gubernator David Wilson proposuit suffragium directum ad omnes legatos ad Consilium Legislativum eligendos usque ab anno MCMLXXXVIII; attamen et administratio Sinensis et negotiatores cum Sinenses tum Europaei prohibuerunt quominus id fieri posset; etiam Civitates Americanae Foederatae obstarunt quia -ut dicebatur- perturbationes orirentur.

Anno autem MCMLXXXIX, post caedem in platea Tiananmemsi actam, senatus coloniae, aliquo timore commotus, proposuit ut legati duodeviginti ad Consilium Legislativum suffragio populari eligerentur; anno autem MCMXCII gubernator Chris Patten a Factione Conservativa, pactionem cum senatu Sinensi fregit et democratiam festinanter fovit, adeo ut proponeret legatorum dimidia pars suffragio populari et altera pars a professionalium et inceptorum collegiis necnon a vicinis eligeretur.

Dein Kalendis Juliis anni MCMXCIII Hongkongum Sinensibus traditum est, in hac mente ut duo regimina politica coexisterent: et communisticum Sinensium et Hongkongense fere democraticum atque in rebus domesticis autonomum; primus vero gubernator Tung Chee-hwa, qui erat Hongkongensis, Consilium Legislativum, quoniam pactio cum Sinis violata erat, statim dimisit et Consilium transitorium creavit usque ad comitia in annum MCMXCII convocata; in quibus comitiis XX legati suffragio populari reliqui XL a collegiis eligerentur ut antea fuerant.

Quamquam incolae Honkongenses postulabant suffragium universale in annum MMVII, administratio insularis lege sanxit in annum MMXII Gubernatorem et Consilium Legislativum creandum esse; attamen Legislatores Reipublicae Popularis Sinensis eleccionem Gubernatoris Hongkongensis atque Consilii Legislativi procrastinarunt in annum MMXVII, iusserunt quoque suffragio fierent universali.

Nunc vero Sinenses legem rogant ut qui delinquerint in Hogkongo, ii tribunalibus Sinensibus ad iudicium traderentur; exinde tumultus facti sunt ne lex approbetur.

Praeterea ortus est motus pro autonomia Hongkongo obtinenda, invitis Sinensibus, quod contrarium est legi nunc vigenti, qua cautum est mense Julio anni MMXLVII totam Insulam sub Sinae potestatem traditum iri, neque ergo ulla democratia iam ibi habebitur.

Nuperrime (die XI mensis Nov.) custos publicus pistolium explosit in quemdam qui pro democratia palam agebat diciturque laesus paulatim sanare; praeterea duo viri benzimum vel quodquam simile effuderunt in quemdam quocum de re politica disputaverant focumque accenderunt; laesus dicitur ustionibus gravibus laborare. Lex fortissimi coepit imperare.

Auctores (Hisp.): a) Jorge Schaerer Contreras, El Mercuio, Santiagao de Chile, martes 17 de septiembre de 2019; b) Edgardo Otero, El Origen de los Nombres de los Países del Mundo, Editorial de los Cuatro Vientos, 3ª. Edición, Buenos Aires, 2004; c) El Libero (12/11/19).

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae