Annus
2 0 1 9


PUGNAMUS, IGITUR

Greta de aere

greta3.jpg"

Aeris de permutatione consensu multorum in toto orbe disputatur, quorum gregi et iuuenes et senes intersunt: prima inter pares illa Greta Thunberg est. Ipsa enim concilium uniuersale de aere indicauit atque summopere iuuenes citauit: nomen ideo cocilii et propositum eius ad iuuenes maxime pertinet. Illa puella in contione Societatis Nationum orationem suam habuit: "Totius orbis iuuenes de permutatione aeris in fora descenderunt atque metum suum demonstrauerunt. Uniuersi una sumus atque nemo nobis obsistere poterit." In consessu nam Societatis septimana futura de bellis mercatoriis atque armatis dissertabitur: ipsa Greta locum habebit suum et de periclis mutationum sermocinabitur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae