Annus
2 0 1 7


Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:/“Ille quidem poenas (curam hanc dimititte!) solvit;/quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo./contigerat nostras infamia temporis aures;/quam cupiens falsam summo delabor Olympo/et deus humana lustro sub imagine terras./longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum,/enumerare: minor fuit ipsa infamia vero./Maenala transieram latebris horrenda ferarum/et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei:/Arcadis hinc sede set inhospita tecta tyranni/ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem./signa dedi venisse deum, vulgusque precari/coeperat: inridet primo pia vota Lycaon,/mox ait ‘experiar deus hic discrimine aperto/an sit mortalis: nec erit dubitabile verum.’/nocte gravem somno necopina perdere morte/comparat: haec illi placet experientia veri;/nec contentus eo, missi de gente Molossa/obsidis unius iugulum mucrone resolvit/atque ita semineces partim ferventi bus artus/mollit aquis, partim subiecto torri igni./quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma/in domino dignos everti tecta penates;/territusipse fugit nactusque silentia ruris/exululat frustraque loqui conatur: ab ipso/colligit os rabiem solita eque cupidine caedis/vestitura in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet./In villos abeunt vestes, in crura lacerti:/fit lupus et veteris servat vestigia formae;/canizie eadem est, eadem violentia vulnus,/idem oculi lucent, eadem feritatis imago est./occidit una domus, sed non domus una periredigna fuit:/ quia terra patet, fera regnat Erinys./in facinus iurasse putes! dent ocius omnes,/quas meruere pati, (sic stat sententia) poenas”.

Scripsit Johannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae