Quid est amicitia? Hoc verbum, cui eadem origo amoris est, artissimum
    vinculum, excepta propinquitate, inter homines declarat, sed saepius
    mendax, ab utilitate, ex sententiis nobis ab antiquis traditis, non vacuum
    id constat fuisse.
    “Amicitia magis elucet inter aequales” (Cic. De amicita, 101). Quae
    sententia, sumpta ab opere quo Cicero de hac consuetudine tractavit, eandem
    equidem aetatem confirmare amicitiam explicat , quamquam non sine communi
    virtute nasci et permanere potest: “Virtus, virtus,… et conciliat amicitias
    et conservat. In ea est enim convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea
    constantia” (100). Eandem opinionem ipse Cicero antea aperuerat: si
    amicitiae ab utilitate conglutinantur, mutata re, dissolvuntur; sed natura
    non potest mutari, “idcirco verae amicitiae sempiternae sunt”(32). Alia
    dicta in eodem opere de rei gravitate monent: “Non aqua non igni…locis
    pluribus utimur quam amicitia”(22); “Solem e mundo tollere videntur qui
    amicitiam e vita tollunt” (47). Non facile tamen amicitia procedit :
    “multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum
    sit”(67). Quo modo se ostendit? “Amicus certus in re incerta cernitur”
    (64), ut etiam pater Ennius opinatus est.
    Plurimae sunt sententiae quae consensum et communionem amicitiae
    collaudant, ex quibus nonnullas elegi: “Amicorum esse communia omnia” (Cic.
    De officiis, 1, 51); “Amici vitia si feras, facias tua” (Publ. Syr.
    Sententiae, A 10); “Amicum an nomen habeas, aperit calamitas” (Publ. Syr.
    A, 41); “Communia esse amicorum inter se omnia” (Ter. Adelphoe, v. 804);
    “Cum amico omnia amara et dulcia comunicata velim” (Fronto, Epistulae ad
    amicos, 1, 17); illud proverbium, omnibus notum, a vetere Testamento
    (Siracides, 6, 14) sumptum est :“Qui invenit illum (amicum) invenit
    thesaurum”.
    Alii scriptores alio modo de discrimine amicitiae disputant, plerumque ad
    pessimismum attinentes. “Amicus diu quaeritur, vix invenitur, difficile
    servatur” scribit Sanctus Hieronymus (Ep., 3,6), qui eodem loco suam mentem
    firmat: “Amicitia quae desinere potest vera numquam fuit”. In alia epistula
    iterum de huius vinculi fragilitate addidit: “Facile ex amico inimicum
    facies cui promissa non reddas” (148, 30).
    Ovidius exul (Tristia, 1,9, 5-6) ab omnibus desertus : “donec eris sospes,
    multos numerabis amicos: / tempora si fuerint nubila, solus eris”; “illud
    amicitiae sanctum et uenerabile nomen / re tibi pro vili sub pedibusque
    iacet?”(1, 8, 15-16).
    Curtius Rufus (Historiae Alexandri Magni) amicitiam non exsistere posse
    putat nisi inter eos eiusdem condicionis: “Firmissima est inter pares
    amicitia”, cum bellum inter eos absit (7,8,27); “Inter dominum et servum
    nulla amicitia est”(7,8,28): victi non amici aestimandi sunt,
    tamen iura etiam in pace servant.
    Lucanus poeta, sermonem ministrorum fingens, quo Ptolemaeo de Pompei nece
    suaderent hunc versum scripsit: “nulla fides umquam miseros elegit amicos”(
    Pharsalia, 8, 535). Sic publica ratio, exuta prisca fide, ad scelestam
    caedem Pharaonem impulit.
    Ut finem commentationi ponam, sententiam philosophi Severini Boethii (De
    consolatione philosophiae, 3,5,13) proferam; in vincula coniectus, capite
    damnatus de inanitate bonorum humanorum cogitavit: “quae est igitur ista
    potentia, quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere velis tutus sis
    et cum deponere cupias vitare non possis? An praesidio sunt amici quos non
    virtus sed fortuna conciliat? Sed quem felicitas amicum fecit infortunium
    faciet inimicum. Quae vero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris
    inimicus?”
 Scripsit Lydia Ariminensis